Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (128) of 672 > >|
140128Diſſertatio Quinta. rum lux excepta amplis bullis per aquam aſcendentibus, qua par-
te ſufflatur ignis;
illud certum eſt, ceſſante flatu illico ceſſare
creberrimas illas atque ampliſſimas bullas;
quæ vtique indicant
igniculos flatu intrudi per vitrum in aquam.
Grad. Si igitur illabuntur igniculi, & aquæ immiſcentur, quid
eſt, quod *Scutum ſeu operculum teſtudinis fœminæ ſuper ollâ po-*
*ſitum facit, ut illa nunquam ebulliat*?
vt ſcribit Mizaldus centur.
3. num. 24.
Dand. Si ſcutum huiuſmodi teſtudineum in promptu eſſet, nihil
me prohiberet, quin experiens probarem, num res ita ſe habeat.
Quanquam, ſi non reſponderet aſſertioni experimentum, anceps
hærerem, an forte mas, non fœmina, fuerit teſtudo, cui oper-
culum exemptum fuiſſet:
aut, ſi de hoc quidem non poſſet dubi-
tari, certè adhuc ambigerem, vtrùm marina, an fluuiatilis, an
terreſtris teſtudo, num iunior, an ſenior vim hanc habeat cohi-
bendi aquam, ne ebulliat.
Illud addo, quod non admodum ve-
hementem ignem ollæ ſubdere oporteret, ne calore nimio aduſtæ
prominentes extra ollæ labra illius operculi laciniæ, ingratiſſimo ni-
dore domum replerent:
mediocri autem igne aquam (præſertim ſi
multa ſit) non bullare ſæpè contingit, etiamſi nullum adſit teſtu-
dineum operculum.
Maur. Sua (per me licet) conſtet authoris dicto fides: rem
non narrat omninò incredibilem, aut ſimilem portento:
fieri quip-
pe poteſt, vt igniculi aquam permeantes, &
cum tenuiſſimo va-
pore ad teſtudineum operculum venientes ex eo halitum excitent,
qui in ſubiectam aquam immiſſus ſuo impetu cohibeat igniculos,
ne eâ vehementiâ agitentur, qua opus eſſet ad excitandas bullas;
quas & diſijci atque ſedari videmus in aquâ ebulliente, ſi quis eam
paulo validiùs ſufflet.
Cœterùm in vaſa ſiue ahenea, ſiue fictilia,
ſiue vitrea immigrare igniculos, ſatis manifeſto argumento con-
ſtare videtur ex eo, quod excitatis flatu prunis ſi flammula in vas
impoſitum dirigatur, longè citiùs feruet incluſa aqua, quàm ſi
nullo flatu igniculi è prunis erumpentes impellerentur in vas;
&
follium flatu prunas extimulant fabri ferrarij, vt citiùs molleſcat
ferrum;
atque ex vitreis opificijs ad lucernæ flammam elaboratis
vnuſquiſque videt, quantum interſit, vtrùm flatu per fiſtulam
emiſſo lampadis flamma impulſa excipiatur à vitro, vt liquetur,
an verò ipſi flammę nullo flatu directæ admoueatur vitrum, vt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index