Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (198) of 672 > >|
210198Diſſertatio Septima. *tem ex ſe mittit flammam,* vtibidem loquitur Vitruuius. Ne-
que his, quæ de Larice ille ſcripſit, obſtat, quòd ad excoquendas
ferri venas larigni carbonis vſus ſit tum in Valle Solis Tridentinæ
ditionis, tum in Vallibus Brixienſibus Cammonicâ &
Tropiâ: ibi
enim in vſtrinâ continuo flatu excitatur ignis, &
accenſi carbones
(minus habentes humoris aquei, quàm integrum lignum) pluri-
mi proximi ſunt:
Vitruuius verò loquitur de Larice, quatenus
lignum in ſtructuris vtile eſt ad liberanda periculo ædiſicia ab traie-
ctionibus incendiorum.
Nimirum vbi in ſtruem congeſti ſunt car-
bones, &
follium flatu extimulatur ignis, non ſolùm in vno car-
bone ſerpit ardor ex proprijs igniculis ſponte ſuâ agitatis, ſed etiam
erumpentes repellunturà flatu, &
ad alias partes non accenſas
propelluntur, immò in illum eundem irrumpunt exilientes à pro-
ximis carbonibus alij igniculi:
Ex quo fit, vt alacriùs ardeant
omnes mutuo quodam tranſmiſſorum igniculorum commercio, ſe-
que viciſſim foueant;
follium ſcilicet flatus dum erumpentibus è
prunâ igniculis occurrit, illos repellit, &
in interiores carbonis
poros adigit, vt validiùs &
citiùs diſſoluant compagem. Propte-
rea nil mirum, ſi larignis carbonibus vtantur in excoquendâ fer-
ri venâ;
cui ſanè vtilis eſt copia ſalis, quo larix abundat: nam
ſi ſalinæ particulæ in aquis ſtygijs metalla in minutiſſimas particu-
las ſoluunt, eædem cum flammâ permiſtæ vim ſimilem habebunt
ad ſeparandum ſerrum à terrâ.
At larignæ trabes aut tabulæ in ædi-
ficijs non ita ſunt collocatæ, vtſibi inuicem, quemadmodum ac-
cenſi carbones, igniculos tranſmittere poſſint, neque conceptum
ab vna trabe ardorem flatus extimulat.
Quod ſi flamma reli-
quam materiam corripuerit, nemini dubium eſt, quin &
larigna
materies ſicca, &
reſinæ reliquijs abundans, accendatur:
neque illam prorſus exarſionis expertem pronunciauit Vitruuius,
ſed ſolùm *non pati ab igne ſibi citò noeeri.
*
Grad. Non igitur commentitia tibi, ſicut non paucis, vide-
bitur narratio, qua ibi ille ſidem dictis adiungere conatur, de tur-
ri antè portam caſtelli, quod vocabatur Larignum, ex hac ma-
teriâ alternis trabibus tranſuerſis (vti pyra) inter ſe compoſitâ
altè, vt poſſent de ſummo ſudibus &
lapidibus accedentes repel-
lere.
Cum enim Cæſar imperâſſet faſciculos ex virgis alligatos, ac
faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere, &
celerri-
mè milites congeſſiſſent, *poſtquam flamma circa illam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index