Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (10) of 672 > >|
2210Diſſertatio Prima. *nobis in argumentum immortalitatis datus eſt; quoniam ignis è cœ lo*
*eſt:
cuius natura, quia mobilis eſt, & ſur ſum nititur, vitæ continet*
*rationem.
* Et, quod mirere magis, lib. 7. cap. 9. vbi de humani ani-
mi immortalitate, non caſu, &
quaſi præteriens, ſed conſulto diſ-
putat, eâdem vtitur argumentatione.
*Non exiguum*, inquit *im-*
*mortalitatis argumentum est, quòd homo ſolus cœleſti elemento vti-*
*tur.
Nam cùm rerum natur a his duobus elementis, quæ repugnan-*
*tia ſibi atque inimica ſunt, conſtet, Igne &
Aquâ; quorum alte-*
*rum cœlo, alterum terræ adſcribitur, cœter æ animantes, quia ter-*
*renæ mortaleſque ſunt, terreno, &
graui vtuntur elemento: homo*
*ſolus ignem in vſu habet, quod eſt elementum leue ſublime, cœleſte.
*
*Ea verà quæ ponderoſa ſunt, ad mortem deprimunt, &
quæ leuia*
*ſunt, ad vitam ſubleuant, quia vita in ſummo eſt, mors in imo.
Et*
*vt lux eſſe ſinè igne non poteſt, ſic vita ſinè luce.
Ignis igitur ele-*
*mentum eſt lucis ac vitæ:
vnde apparet hominem, qui eovtitur, im-*
*mortalem ſortitum eſſe conditionem, quia id illi familiare eſt, quod*
*facit vitam.
*
Hæc tamen (Maurocenus excepit) ſi ad veritatem reuocetur ra-
tio, in ſpeciem potiùs dicta, quàm ſolida &
expreſſa immortalitatis
indicia videantur:
quid enim ad ſtabilem vitæ conſtantiam ad-
ſtruendam conferat fugax ignis mobilitas?
quodue argumento
pondus accedat ex eiuſdem leuitate?
Proferatur potiùs in medium
tam varium ac multiplex artium genus, quæ ignem ad tot diſſimi-
lia opificia temperant, vt ea numeris perſequi ſe poſſe quiſque dif-
fidat.
Vrbem hanc totam animo, oculiſque, ſi vacat, curioſius
perſcrutare;
& in ingenti hac artificum turbâ, ſiuè ij, quæ ad vi-
tam propagandam neceſſaria ſunt, procurent, ſiuè deliciarum ac
voluptatis materiam ſuppeditent, ſine priuatam luxuriem foueant,
ſiuè publicæ magnificentiæ ſeruiant, ſiuè prophanam ſupellectilem
inſtruant, ſiuè ad rem Diuinam ſpectantia moliantur, quotuſ-
quiſque ille eſt, quem igne carere poſſe exiſtimes?
mitto artium
ferè omnium inſtrumenta, quibus indigent, ea eſſe, quæ ſinè igne
parari nullatenus potuerunt;
adeò vt, ſi animo fingas ſublatum
ignem, artemque eſſe denuò inſtituendam, vix vllam reperias, quæ,
remoto igne, ſeu ſubiectam artis materiam præparante, ſeu oppor-
tuna ad opiſicium ſubſidia diſponente, poſſit iterùm commodè ex-
citari.
Quamuis autem non artibus omnibus proxima, ſed aliqui-
bus remota tantùm ſit ignis neceſſitas, plurimæ tamen ſunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index