Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
541 113
542 114
543 115
544 116
545 117
546 118
547 119
548 120
549 121
550 122
551 123
552 124
553 125
554 126
555 127
556 128
557 129
558 130
559 131
560 132
561 133
562 134
563 135
564 136
565 137
566 138
567 139
568 140
569 141
570 142
< >
page |< < (116) of 672 > >|
544116Diſſertatio Quarta. tem, etiamſi nec aliud membrum propriè moveatur à corde, nec
motus
Syſtoles atque Diaſtoles ſit voluntarius;
neque ením,
quicunque
muſculorum omnium motus ab appetitione ſemper
pendet
.
Efficitur autem muſculorum motus, quia eorum fibræ
motrices
, quas componunt plures fibrillæ carneæ, liquore ner-
veo
imbutæ contrahuntur, &
duriuſculè intumeſcunt; dilatato
ſcilicet
acuto angulo, quem priùs flacceſcentes fibræ conſtitue-
bant
cum tendine, cuì innituntur.
Niſi quis malit dicere, ten-
dinem
ipſum in fibrillas diſſolutum intra hujuſmodi fibrarum
ſpatia
admittere carneas fibras, atque Spiritus Animales deduci
per
fibras tendinoſas.
Sic Auſtro flante, & aëre vaporibus pleno
funes
contrahuntur, &
craſſeſcunt, atque rigeſcunt, adeò ut,
ſi
ex ſuperiore loco alligatus funis, cum graviore lapide inferiùs
jacente
connectatur, fueritque valde intentus, tum illum aquâ
quis
imbuat, ita contrahantur villi, &
minores funìculi, ut jam
lapis
non in ſolo jaceat, ſed ſuſpenſus pendeat.
Hoc optimè
nôrat
, qui ductarios trochlearum funes aquâ imbui tunc ſuaſit,
cum
in erigendo Obeliſco Vaticano illi immanì pondere dìſtenti
longiores
evaſiſſe deprehensì ſunt, quàm ut Obeliſcum ad deſti-
natum
locum adducere poſſent.
Ex quo intelligi licet, quàm
miro
artificio tum ſingulos muſculos eorumque particulas variis
implicationibus
contortas Natura condiderit, ac diſpoſuerit,
tum
plurìum muſculorum complexionem, ordinem, figuram
definierit
, non ſolum ad attollenda aut contorquenda corporis
membra
graviora, verùm etiam ad ingentes moles, quas quis
apprehenderit
, loco dimovendas:
Cum itaque Nerveus liquor in
Carneas
cæterorum muſculorum ſibras influenseorum motum
efficiat
ſingulorum poſitioni ac figuræ reſpondentem, non ſine
probabili
conjecturâ, &
ratione dixerim motum cordis pariter
oriri
ex influente in ejus fibras liquore nerveo, quem deferunt
tam
multiplices nervorum propagines in cor deſinentes.
Quia
verò
ea eſt fibrarum cordis conformatio, ut dum illæ contra-
huntur
, cor ſe quaſi in ſpiram contorqueat (quemadmodum,
ex
accuratâ Stenonis, aliorumque, quibus ille præluxit, obſer-
vatione
conſtat, &
ipſe cum aliis, qui intererant, in corde bubulo
manifeſtè
obſervavi) hinc fit &
ejus apicem versùs basìm addu-
ci
, &
parenchyma ſecundùm latitudinis dimenſiones augeri.
Cujus motûs rude quoddam ſpecimen exhibere poſſumus, ſi
dexteræ
manûs extremas digitorum partes ita componamus,
ut
quaſi in coni apicem coëant, quem ſiniſtra arctè complecta-
tur
;
tum dexteræ carpum versùs pectus adducamus:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index