Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13 1
14 2
15 3
16 4
17 5
18 6
19 7
20 8
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
< >
page |< < (6) of 672 > >|
186Diſſertatio Prima.
Κτὶ, μεγάνορος ἕ ξοΧα π λ\’στσ.
Qui autem Aquæ præſtantiam auri dignitati, hanc Ignis fulgori
componit, non Ignem Aquæ poſthabere cenſendus eſt, cùm vnâ eâ-
demque menſura, aurea ſcilicet, vtriuſque elementi nobilitatem
metiatur.
Porrò quid huic diſputationi, ſi acriùs illa inſtituatur, vti-
litatis inſit, non video.
Quod ſi, vt eſt apud Ciceronem in Lælio.
*Non aqua, non igni, vt aiunt, pluribus locis vtimur, quàm amicitiâ*;
nulla de Igne &
Aqua eſſe debet inter amicos contentio. Certè duo
hæc elementa cæteris præſtare, vtpote ad viuendum maximè neceſ-
ſaria, argumento eſſe poteſt Romana lex, qua rerum capitalium
condemnatis ignis &
aqua interdicebatur: interdicto nimirum ea-
rum rerum vſu, ſine quibus ortum habere corpora non poſſunt, ac
proinde vita conſtare nequit, perinde habebatur is, in quem ea ſen-
tentia lata fuerat, atque ſi eſſet morte multatus.
Hinc Ouidius lib. 4.
Faſt.
*An quod in his vitæ cauſa eſt, bæc perdidit exul? * quia vt ille idem
paulo ſuperiùs canebat
Cunctarum contraria ſemina rerum
Sunt duo diſcordes, Ignis, &
Vnda, Dei.
& lib. 1. Metam. ſub med.
Quippe vbi temperiem ſumpſere humorque calorque,
Concipiunt, &
ab his oriuntur cuncta duobus.
Cumque ſit ignis aquæ pugnax, vapor humidus omnes
Res creat, &
diſcors concordia fœtibus apta eſt.
Quamquam enim omnia ex aquâ ortum ducere, & in eam ſuo inte-
ritu reſolui aſſereret Thales Mileſius, ideoque defunctos terræ man-
dari iuberet, vt humore diſſoluerentur;
Contra verò Heraclitus E-
pheſius ſolum ignem rerum omnium principium adſtrueret, ac pro-
pterea defunctos, quaſi ad originem ſuam reuerſuros, cremandos eſ-
fe doceret;
nec ab Heraclito diſſentiret, Ariſtotele teſte lib. 1. Meta-
ph.
ſumm. 2. cap. 1. , Hippaſus Metapontinus, à quo ignem etiam Nu-
minis loco habitum ſcribit Clemens Alex.
lib. 1. Strom. ; & Stoici a-
pud Plutarch.
lib. adu. Stoicos. *Ignem ſemen mundi eße* dicerent:
Congruentiùs tamen philoſophatus videtur Hippon Rheginus, qui
rerum principium Ignem, &
Aquam ſtatuebat, vt lib. 3. Pyrrhon.
Hypotyp.
cap. 4. refert Sextus Empyricus, Nec ineptè, de cælo ſemen
igneum cecidiſſe in mare, ac natam è ſpumâ Venerem, finxere Poë-
tæ, vt, coniunctioni Ignis atque Humoris quanta vis ad vitam tri-
buendam ineſſet, ſigniſicarent.
Nam (vt Varronis de lingua lat. lib. 4.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index