Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
< >
page |< < (15) of 672 > >|
2715De ignls nobilitate. enim fax vel rectâ ſurſum promota, vel rectâ deorſum depreſſa,
vel à dextrâ in læuam, vel contra à ſiniſtrâ in dextram è tranſ
uerſo deſcendens, velin gyrum acta,
2[Figure 2] quinque vocales deſignabit.
Dein-
de vt Conſonantibus congruentes
motus habeas, ducantur binæ pa-
rallelæ AG, DH, quas binæ item
parallelæ CF, IM ad rectos angulos
decuſſent in punctis B, E, O, V.
Hinc
motus omnes deſumere poſſumus
adſcriptis pro libito conſonantibus,
vt hic in deſcripto ruditer ſchemate
à me factum videtis.
Si enim lite-
ram F indicare quis voluerit, face
deſcribet rectum angulum DEF:
contrà verò litteram G deſignaturus
deſcribet angulum FED.
Sic ad lit-
teram H denotandam figurâ CBOI,
contra verò ad literam L figurâ
IOBC vtendum eſt, &
ad literam M
quadrato BEVO.
Quæ omnia ex hoc diagrammate in ſuas partes
reſoluto ita patent, vt maiori explicatione non indigeant;
& hæc,
quæ innui, vobis, qui tantâ ingenij acie polletis, omnino ſuperua-
cua acciderunt, quanquam pro veſtrâ humanitate patienter au-
diſtis.
Illud tamen animaduertendum eſt, quod nimia eſſe non
debet locorum intercapedo inter ſic colloquentes, vt ſcilicet per-
ſpicuè &
diſtinctè obſeruari poſſit ab abſente motus facis com-
motæ.
Hanc abſentium collocutionem, inquit Maurocenus, quinque
facibus perſicere docet Cardanus lib.
17. de Subtilitate. Verùm
dum toti ſumus in igne laudando eius commoda percurrentes, ſu-
gillaret nos fortaſſe aliquis, quod eiuſdem damna per diſſimulan-
tiam præterimus;
quæ quidem ea ſunt, vt vel ipſius Vulcani fa-
num Romulus extra pomærium poſuerit;
quia vt Plutarchus ait
in Quæſt.
Rom. 47. *cum Romæ ab incendijs ſtatim à primis tempo-*
*ribus multum eſſet periculi, colendum quidem Deum igni præ-*
*fectum, ſed extra Vrbem locum ei aſſignandum, ſtatuerunt.
*
Propter quod ignis periculum lege XII.
Tabularum cauebatur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index