Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (108) of 672 > >|
536108Diſſertatio Quarta. rarum corpora, quamvis abſciſſo capite, extractis inteſtinis, ac
detracto
corio, mirum in modum aliquandiu contorqueri vide-
mus
:
excitati nimirum ab exteriori calore ſpiritus in nervis
reliqui
, ſed, quia interiore principio urgente ac dirigente deſti-
tuti
, adhuc otiantes, influunt in muſculos;
fibriſque contractis,
&
viciſſim remiſſis, corpus agitatur motu ſuo. Neque mirum
extrinſecùs
excitari in motum ſpiritus Animales, cum cenſue-
rit
Ariſtoteles ipſam aliquorum animalium procreationem
oriri
poſſe etiam à Solis calore:
ait enim lib. 5. Hiſt. Anim. cap. 19.
Commune omnium vermium eſt, & eorum, quæ ex vermibus prove-
niunt
, animalium, ut primordium gener ationis aut à Sole, aut à Spiritu
præſtetur
.
Id quod confirmari poteſt ex iis, quæ ſub finem ejuſ-
dem
cap.
19. ſcribit. Hypanis fluvius apud Cimmerium Boſphorum
ſub
ſolſtitio defert veluti folliculos acinis majores, quibus quadrupedes
volucres
erumpunt:
quod genus animalis in pomeridianum uſque diei
tempus
vivit, &
volat: mox deſcendente Sole macreſcit, & languet;
deinde
occidente emoritur, vitâ non ultra unum diem peractâ, unde
Ephemerum
, ideſt Diarium, appellatum eſt.
De hoc mentio habe-
tur
apud Plinium lib.
11. cap. 36. , eique aptè congruere videtur
Lactantii
Firm.
lib. 2. Inſtit. cap. 10. dictum, ſicut lux Orientis eſt,
in
luce autem vitæ ratio verſatur;
ſic Occidentis tenebræ, in tenebris
autem
&
mors, & interitus continetur: Siquidem cum Oriente Sole
oritur
, cum Occidente occidit.
Porrò ab eodem alibi dicitur
Ignis
Elementum vitæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index