Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (55) of 672 > >|
6755De ignis loco. res, ſed æqualis grauitatis cum toto cylindro ligneo: ergo non eſt
æqualis
preſſio in *ab*, atque in *io*, cum tamen fiat conſiſtentia
tum
liquoris, tum ligni.
Ex quo non obſcurè arguitur, nullam
eſſe
preſſionem aëris ſupra aquam.
Quod verò narrant in Galliâ
obſeruatum
de vtre ad radicem altiſſimi montis languido, in ſum-
mo
autem iugi vertice diſtento, &
iterum flacceſcente, cum in
vallem
reportaretur.
quaſi incluſus aër deueniens in ſuperiorem
locum
, vbi à breuiore &
minùs graui aëris cylindro premeretur, vi
ſuâ
elaſticâ ſe ipſe expanderet, reductus autem ad infimum locum
magis
premeretur:
Non me admodum facilem habet ad aſſentien-
dum
:
niſi fortè vter in aſcenſu Solis radijs percuſſus incaluit, &
erumpentes
ex corpore defatigati in motu hominis illum deferen-
tis
ſubferuidos halitus concepit, vnde &
raritatem aſſumpſerit
incluſus
aër, quam poſtea depoſuerit ad veſperum, &
in vallis
vmbrâ
, iterum concreſcens vi frigoris.
Subuereor autem, neid
excogitatum
fuerit ex pręconceptâ opinione elateris, ob quan-
dam
analogiam cum veſiculâ flaccidâ, quæ in Machinâ Boylæâ,
cum
exhauriretur aër, intumeſcebat:
ibi quippe rareſcens aër
vndequaque
membranam veſicæ attrahebat, &
incluſum in ve-
ſicâ
aërem diſtrahebat;
qui rurſum ſe contrahebat, atque veſica
detumeſcebat
, cum, nouo aëre in Machinam admiſſo, vis ceſſa-
bat
attrahens circumflui aëris ad priſtinum ſtatum ſe reſtituentis.
At in libero aëre nihil huiuſmodi contingit. Certè tam multos
vtres
oleo repletos, &
nonnihil aëris habentes ex Liguriâ in Gal-
liam
Ciſalpinam quaſi perpetuò deuehi nouimus, &
nullum in-
flationis
veſtigium apparuit in ſummorum montium tranſitu:
niſi
fortè
hos nimis humiles dicas.
An in vitreâ philâ, cuius oſculo
obducta
ſit membrana, ſi in altiſſimum montem transferatur, in-
cluſus
aër exercet vim elaſticam ita, vt membranam magis di-
ſtendat
?
modo abſit vis caloris rarum illum facientis. Sed, vt ali-
quid
narrantium authoritati tribuamus, haud dubium quin mo-
tui
medium propellendum reſiſtat pro ſua denſitate, quancunque
in
partem vrgeatur, etſi non aduerſetur illius grauitas, cùm mo-
tus
non fit ſurſum, ſed ad latera:
ſic aqua magis reſiſtit quàm
aër
, mel magis quàm aqua:
Igitur & aër craſſior magis reſiſtit,
quàm
rarus.
Sicutitaque, cùm in vtrem aut veſicam ingeritur
aër
, reſiſteret mel aut aqua, ne veſicæ latera adeò diſtenderen-
tur
, ac propterea incluſus aër aliquam pateretur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index