Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (142) of 672 > >|
570142Diſſert. IV. Anigneæ ſint brutor. animæ. poreę conveniat, duplicem animam homini, corpoream alte-
ram, &
ſentientem, alteram rationalem & incorpoream con-
cedere neceſſe erit.
Scio tamen duplicem animam nobiles Phi-
loſophos minimè abſurdam putâſſe in homine modò ſua ſer-
vetur menti pręſtantia, cui in multis illius natura pareat, &

ſubiecta ſit:
per illam ſcilicet corpoream animam humani cor-
poris membra pręparantur ad mentem ſuſcipiendam;
quam,
propterea tunc à Deo fœtui inditam communiter exiſtimant,
quando in materno utero ad ſe movendum idoneus eſt.
Cum
autem dubitari nequeat, quin mores quidam, atque propenſio-
nes, maximè in vitia, pertineant ad corporeum appetitum, qui
utique facultas eſt animę ſentientis, frequenti autem experi-
mento comprobatum ſit ex parentibus in filios traduci pecu-
liares quaſdam proclivitates gentilitias;
quid prohibet, ne,
harum cauſa referatur in Spiritus Animales fœtûs, quibus
temperationem fecerint ſpiritus à parentibus accepti?
Quod ſi
hoſce Spiritus Animales quis renuat Animę vocabulo donare,
non eſt contendendum;
modò ſimiles in homine ac in brutis
concedantur facultates corporeę ad exercendas functiones, quę
ad vitam ſenſitivam pertinent:
has enim animæ rationali tri-
buere tanquam cauſæ effectrici, ſupervacaneum videtur, cum
ſatis ſit poſſe humanam animam ex rationis arbitrio moderari
aliquos Spirituum Animalium motus.
Verùm hæc extra,
ordinem dicta ſint:
Nam quę ad humanam animam ſpectant,
aliis diſputanda relinquimus:
illa nimirum nihil habet cum
igne commune, de quo nobis eſt ſermo:
Cujus ignis notio cum
Spiritus atque Sales volatiles complectatur, non ſunt omninò
explodendi, qui affirmaverint igneas eſſe brutorum animan-
tium animas, quâ ſaltem ex parte comprehendunt Spiritus
Animales, modò &
animam agnoſcant propriè ſentientem
cognoſcentem atque appetentem:
mihi ſcilicet, vobis in veſtrâ
ſentent â liberè manentibus, nefas duco à vulgi opinione rece-
dere.
Ex his autem ſatis perſpicuè Rationalis animę dignitas
innoteſcit, cujuscognitiones, potiſſimùm Reflexę, atque rerum
à materiâ abſtractarum, longiſſimè diſtant à perceptionibus
brutorum, atque voluntatis humanæ motus ſępìſſimè adver-
ſantes impulſionibus Appetitûs ſenſitivi, longo intervallo poſt
ſe relinquunt appetitiones, quibus bruta urgentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index