Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (99) of 672 > >|
11199An exustione noua ſubstantia gignatur. ſi & eò raperer, vt concreto lacti ſuam formam tribuerem, cum
iterum in lac liquidum non ſoluatur, ſed in ſchiſton, in quo pars
caſeoſa à ſerosà ſeparata eſt, (nam vt ait Ariſtoteles lib.
3. de Hiſt.
Anim. cap. 20. Genus vnumquodque lactis habet tum ſaniem dilu-
tam, quod Serum vocamus, tum corpulentum quiddam, qui
Caſeus dicitur) id certè me non vrget in glacie, quæ Solis ardore
liquefacta &
dilapſa diffunditur. Cui enim tribuatur vis nouam
aquæ ſubſtantiam ex glacie efficiendi?
an Soli? Sed & mea manus
ſi glaciem attrectet, &
ignis non procul poſiti calor idem re ipſa
faciunt.
An igitur aquam ab oppoſito igne originem ducere ar-
bitrari quis poteſt?
At ſi virtus hæc igni minimè congruit, adeò-
que nec manui, nec Soli, fatendum eſt non gigni aquam, ſed
eam, calore ſoluente, liberari vinculo, quo tenebatur, viciſ-
ſimque nec glaciei naturam aliquam eſſe præter aquam coa-
ctam, aut vinum, aliumue eiuſmodi liquorem, qui frigore
conglaciet.
Iam verò ſi cum glacie componatur Ignis apud nos ex materie
ad exardeſcendum facili excitatus, neque hìc naturam aliquam
gigni cenſebit, quiſquis Philoſophi perſonam induens contra cę-
cam vulgi opinionem ratione pugnare decreuerit, paratus popu-
larem ſententiam, quam puer imbibit, animo libenti remittere,
ſi eam ratio conuellat.
Procliuius eſt quidem, nec diffiteor, opi-
nari nihil in glacie præter qualitates effici, cùm, gelu ſoluto, ite-
rum facilè comprimi, collidique poſſe videamus humorem eun-
dem, qui frigore obduruerat:
At vbi ignem materies concepit,
quamuis non planè nihil de ſubſtantiâ fieri exiſtiment omnes, at-
tamen quicquid flamma abſumit, nuſquam licet ampliùs con-
templari.
Verùm ſi duplex mutationum genus Philoſophis admo-
dum familiare, alterum quo forma materiem perficit, alterum
quo materies ſpoliatur formâ (hoc priuatione, Illud poſſeſſione
formæ terminatur) perpendamus, diſpar ignis atque glaciei con-
ditio innoteſcet:
cùm enim humor in glaciem cogitur, nulla fit
ſubſtantiæ mutatio, quia nulla interit natura, nulla gignitur:
cum
autem lignum comburitur, non omni ſubſtantiæ mutatione va-
cat materies;
nam licèt nullam ab efficientibus cauſis recipiat for-
mam, aliquam tamen amittit.
Neque mirum, ſi glaciei ſoli-
ditas calore labefacta fluit, idemque liquor denuo manat, igne
verò pereunte, quod fuit lignum, nuſquam apparet:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index