Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (60) of 672 > >|
7260Diſſertatio Tertia. ratione terræ aut aquæ, quæ graues ſunt, neque ratione aëris ad-
miſſi, qui cum intra aërem exiſtat, non deberet conari aſcendere:
igitur aſcendit flamma vi plurimi ignis, quem habet.
Maur. Flammæ naturam à nobis antè examinari nollem, quàm
de exarſione diſputauerimus.
Quod ad præſentem quæſtionem
attinet, flammam aëre leuiorem aſſerens non continuò leuitatem
igni adſtruo.
Si enim ex vapore admodum raro & ex igniculis ad-
huc vapori implicatis compoſita moles ſit ſecundùm ſpeciem aëre
leuior, leuitas tribuitur flammæ, quin ipſa Ignis natura, ſeorſim
accepta, leuitate prædita intelligatur;
poteſt ſiquidem à vapore
ſurſum rapi haud ſecus, ac in ſalientibus aqua ſalſa, aut limoſa,
permiſtum ſalem, aut limum ſecum defert, cum tamen quie-
ſcente aquâ demum ſubſidat limus, aut illâ euaneſcente ſal re-
linquatur.
Ita pariter, ſi igniculi leues non fuerint, reſolutâ
flammâ, à vapore raro liberati eò pergere poterunt, vbi quie-
tem illis Natura deſtinauit.
Quis grauem neget eſſe fuliginem?
illa tamen cum flammâ aſcendit, & niſi caminis adhæreret, vix ea
nobis innoteſceret.
Grad. Itane vero? Ignem grauem putas? Vix mihi tempero à
voce Vrielis Angeli Eſdram alloquentis (Eſdr.
lib. 4. cap. 4. 5.) *Vade,*
*pondera mihi pondus ignis.
*
Maur. Quin & conſequentia Angeli verba addis? *aut menſu-*
*ra mihi flatum venti, aut reuoca mihi diem, quæpræterijt.
* An
quia venti flatum metiri neſcimus, &
præteritam diem reuoca-
re nequimus, neque flant venti, neque prætereunt dies?
Non
igitur ideò pondus igni denegandum eſt, quia nobis certa men-
ſura non ſuppetit, qua i lud definiamus.
Profectò pondus igni
ineſſe (neque illud quidem Metaphoricum) pro certo habuit
Vriel, alioquin tam ineptè dixiſſet, *Pondera mihi pondus ignis,*
quàm ſi dixiſſet, *Numera mihi ranarum plumas,* quibus carent.
Quod ſi nullâ prorſus grauitate præditus eſt ignis, cur, dum vir-
tute fornacis in cinerem redigitur plumbum, cuicunque centena-
rio octo aut decem pondo adduntur, vt metallarij teſtantur?
Non-
ne &
lateres ipſi in fornace excocti, quamuis plurimus humor in
fumum abierit, grauiores deprehenduntur, maximè ſi ni-
mio calore ſollicitati in materiam ferro affinem ſolui cœ-
perint?
Dand. Quandoquidem, vbi de Igne diſceptatur, non eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index