Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (55) of 672 > >|
6755De ignis loco. res, ſed æqualis grauitatis cum toto cylindro ligneo: ergo non eſt
æqualis preſſio in *ab*, atque in *io*, cum tamen fiat conſiſtentia
tum liquoris, tum ligni.
Ex quo non obſcurè arguitur, nullam
eſſe preſſionem aëris ſupra aquam.
Quod verò narrant in Galliâ
obſeruatum de vtre ad radicem altiſſimi montis languido, in ſum-
mo autem iugi vertice diſtento, &
iterum flacceſcente, cum in
vallem reportaretur.
quaſi incluſus aër deueniens in ſuperiorem
locum, vbi à breuiore &
minùs graui aëris cylindro premeretur, vi
ſuâ elaſticâ ſe ipſe expanderet, reductus autem ad infimum locum
magis premeretur:
Non me admodum facilem habet ad aſſentien-
dum:
niſi fortè vter in aſcenſu Solis radijs percuſſus incaluit, &
erumpentes ex corpore defatigati in motu hominis illum deferen-
tis ſubferuidos halitus concepit, vnde &
raritatem aſſumpſerit
incluſus aër, quam poſtea depoſuerit ad veſperum, &
in vallis
vmbrâ, iterum concreſcens vi frigoris.
Subuereor autem, neid
excogitatum fuerit ex pręconceptâ opinione elateris, ob quan-
dam analogiam cum veſiculâ flaccidâ, quæ in Machinâ Boylæâ,
cum exhauriretur aër, intumeſcebat:
ibi quippe rareſcens aër
vndequaque membranam veſicæ attrahebat, &
incluſum in ve-
ſicâ aërem diſtrahebat;
qui rurſum ſe contrahebat, atque veſica
detumeſcebat, cum, nouo aëre in Machinam admiſſo, vis ceſſa-
bat attrahens circumflui aëris ad priſtinum ſtatum ſe reſtituentis.
At in libero aëre nihil huiuſmodi contingit. Certè tam multos
vtres oleo repletos, &
nonnihil aëris habentes ex Liguriâ in Gal-
liam Ciſalpinam quaſi perpetuò deuehi nouimus, &
nullum in-
flationis veſtigium apparuit in ſummorum montium tranſitu:
niſi
fortè hos nimis humiles dicas.
An in vitreâ philâ, cuius oſculo
obducta ſit membrana, ſi in altiſſimum montem transferatur, in-
cluſus aër exercet vim elaſticam ita, vt membranam magis di-
ſtendat?
modo abſit vis caloris rarum illum facientis. Sed, vt ali-
quid narrantium authoritati tribuamus, haud dubium quin mo-
tui medium propellendum reſiſtat pro ſua denſitate, quancunque
in partem vrgeatur, etſi non aduerſetur illius grauitas, cùm mo-
tus non fit ſurſum, ſed ad latera:
ſic aqua magis reſiſtit quàm
aër, mel magis quàm aqua:
Igitur & aër craſſior magis reſiſtit,
quàm rarus.
Sicutitaque, cùm in vtrem aut veſicam ingeritur
aër, reſiſteret mel aut aqua, ne veſicæ latera adeò diſtenderen-
tur, ac propterea incluſus aër aliquam pateretur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index