Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
31
31 (19)
32
32 (20)
33
33 (21)
34
34 (22)
35
35 (23)
36
36 (24)
37
37 (25)
38
38 (26)
39
39 (27)
40
40 (28)
< >
page |< < (26) of 672 > >|
3826Diſſertatio Secunda anguſtias aliorum corporum ſe inſinuet, illiſque permiſceatur: ſed
quoniam id Aëri ob maiorem tenuitatem faciliùs contingit, huic
quoquè maior tribuitur Humiditas quàm Aquæ:
quia tamen aqua
ita ſe ad ſolidi, quod tangitur, corporis ſiguram accommodat (id
quod &
Aëri commune eſt) vt præterea etiam adhæreſcens relin-
quat illud liquore infectum, duplex Humiditas, aquea nimirum, &

aëria innotuit:
ac propterea aqua vi caloris in vaporem ſoluta
abijſse in aërem dicitur, quia tangenti corpori iam non adhæret:
contrà verò vapor vi frigoris concreſcens ſieri aqua dicitur, quia
poterit adhærere.
Cœterum eatenus aqua adhæret vaſi, quatenus
particulæ aliquæ ſe in vaſis poros inſinuant;
aqueæ autem particu-
læ aërijs craſſiores cum ſint, etiam depleto vaſe apparent.
Hinc ma-
nifeſtum eſt Metalla liquentia Humida dici poſſe, quamuis non ad-
hæreant vaſi, quo continentur;
id ſiquidem oritur ex eorum parti-
bus craſſioribus, quàm-vt valeant in vaſis poros penetrare:
quod ſi
addatur pix Græca, aut Chryſocolla (Boracem vocant) pro metal-
li ratione, metalla pariter tenuiora iam facta adhærebunt.
Sic qui
cuprea vaſa ſtanno diligentiùs obducere cupiunt, ſale prius ac fer-
uente aceto vas perſricant, vt pori magis pateſcant, &
minuſculæ
aſperitates excitentur, quibus faciliùs adhæreat ſtannum quadran-
te plumbi miſtum additâ pice Gręcâ attenuatum.
Quemadmodum verò Aëri & Aquæ humiditas conuenit, quia
facilè permiſcentur, aër quidem ob tenuitatem peruadens, aqua
autem ob craſſitiem adhærens:
ita pariter ex aduerſo Terræ & Igni
Siccitas tribuitur, quia vtrumque corpus difficilè miſcetur, Terra
quidem ob ſuam craſſitiem atque pondus aditum negans, &
mo-
tui commiſcenti repugnans;
Ignis verò ob ſuam tenuitatem atque
mobilitatem exiliens aut auolans:
Ex quo ſit ſiccitatem terream
aduerſari humiditati aëriæ, &
ſiccitatem igneam humiditati
aqueæ.
Dand. Rerum naturis maximè congruam cenſeo duplicem hanc
tùm Humiditatis, tùm Siccitatis ſpeciem:
quamuis enim Ignis ſuâ
tenuitate peruadat alia corpora non minùs quàm aër, non propte-
rea humidus dicendus eſt;
quia videlicet ſuâ mobilitate non faci-
lè patitur ſe teneri, adeoque difficilè cum cœteris naturis per-
miſcetur.
Mauroc. Vt igitur temperamentum aliquod inueniatur, opus eſt
tenuiores naturas, hoc eſt Aërem &
Ignem, concreſcere,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index