Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
101
101 (89)
102
102 (90)
103
103 (91)
104
104 (92)
105
105 (93)
106
106 (94)
107
107 (95)
108
108 (96)
109
109 (97)
110
110 (98)
< >
page |< < (90) of 672 > >|
10290Diſſertatio Quarta. liquores eductos affundas, Vitriolum eodem colore, ſapore, imò
&
ferè pondere, reſtitues; nam modico Spiritu & Sulphure auo-
lantibus conſtat.
Forma igitur Vitrioli, quæ perierat, reuiuiſcit.
Quæ ſi ita ſint, fruſtra deſudare videntur Philoſophi perplexam
illam queſtionem agitantes, &
ad rauim vſque diſputantes, An
accidentia ſint inſtrumenta ſubſtantie, quibus proximè efficienti-
bus ſubſtantia gignatur.
In multis enim hinc quidem nil præter
qualitates reperiri poteſt, cui efficientia tribuatur, niſi ad Cœ-
lum aut ad Supremum Naturæ Authorem, confugiatur, velut
ad ſacram anchoram;
hinc verò à ratione prorſus alienum vi-
detur imperfectiſſima accidentia rerum vniuerſitati dare poſſe ſub-
ſtantiam, quam ipſaneque formaliter, vt hi loquuntur, neque
eminenter poſſideant.
At ſi, præter ſimplicium naturarum com-
poſitionem rite ex Naturę conſilio inſtitutam, nullam gigni opor-
teat naturam atque ſubſtantiam nouam, nihil abſonum loquitur,
qui experimentis paſſim obuijs nixus omnem qualitatibus efficien-
tiam concedit;
quandoquidem plures ſubſtantias permiſcere at-
que in vnam ſubſtantiam temperare, accidentium vires non exce-
dit;
quemadmodum ſingula articulatim examinanti, quæ ad per-
miſtionem neceſſaria ſunt, conſtabit.
Quod ſi animalium quorundam ex putreſcente Materiâ ortus
negotium faceſſat, eorumque vitam non tantùm à certâ ſpiri-
tuum complexione (vt plantarum ex ſemine germinatio ſuadere
videtur) ſed &
ab aliâ quapiam ſubſtantiâ aliquam cum humano
animo analogiam habente prodire exiſtimemus, ipſum ſaltem cor-
pus ſolâ vi accidentium componi poſſe quis diffiteatur?
Quod
enim ad membrorum compoſitionem, &
conformationem linea-
mentorum, ſpectat, illa particularum in vnum coagmentatarum
ingenio reſpondet.
Sic aliquando cum minutiſſimę niues cadunt,
plures ſtellulas niueas exactiſſimè elaboratas intueri licet;
ſic chry-
ſtallus hexagonam figuram induit;
ſic in terrâ Melitenſi lapides,
quos Linguas Serpentis vocant, certam ſemper ſeruantes figu-
ram creſcunt, &
augentur: nec tamen aliqua his ineſt vita,
aut anima, ſed peculiaris eſt efficacitas Spirituum &
Salium
hoc ordine particulas reliquas diſponentium, dum ſe illis
commiſcent.
Hęc certè alias Elementorum particulas peruadentium Spiri-
ruum &
Salium efficacitas mihi aliquando viſa eſt ſe ducem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index