Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (12) of 672 > >|
2412Diſſertatio Prima. ait Plntarchus, *etiamſi quis tenebris obtinentibus vigilaret per to-*
*tam noctem, nullum fore buius vigiliæ fructum, niſi ignis bona*
*nobis diei repræ ſentaret;
noctiſque & diei diſcrimen aboleret. Ita*
*que ſinibil homo habet, cui ratione vtilitatis vitam postponat;
*
*ignis, qui vitam multiplicat, quomodo non meretur omnibus ante-*
*ferri rebus?
* Hæc, ſatis ſcio, minùs arriderent, ſi nos iſta diſce-
ptantes audirent, inertibus quibuſdam tenebrionibus, qui perdiu
ſtertentes longa ponunt mortis rudimenta (contrahi enim ani-
mum, &
quaſi labi, atque concidere, & ipſum eſſe dormire pu-
tabat Zeno apud Cic.
lib. 2. de Diuin.) ſed illos ſaltem excitaret
non ignotus culinæ nidor, &
ad ſuffragium pro igne humanam vi-
tam longiùs prouehente ferendum prouocaret.
Quamuis enim
improbent Heſiodi monitum lib.
Oper. & dier. 747. quo *vetat ci-*
*bum apponere exollis, nondum libato:
ſed igni vult ſuas primitias,*
*ſuumque ob miniſterium offerri honorem,* vt notauit Plutarchus lib.
7. Sympoſ. quæſt. 4. Elegans tamen Prodici dictum, *Omnium condi-*
*mentorum ſuauiſſimum eſſe ignem*, laudarent cum eodem Plutar-
cho lib.
de tuenda ſanit; & planè agreſtes ac barbaros prædicarent
Hunnos vltra Paludes Mæoticas glacialis Oceani accolas, qui, vt
ſcribit Ammian.
Marcellin. lib. 31. *Sic in ſuâ vitâ viſi ſunt aſperi,*
*vt neque igni, neque ſaporatis indigeant cibis, ſed radicibus her-*
*barum agrestium, &
ſemicrudâ cuiu ſuis pecoris carne veſcantur,*
*quam inter femora ſua, &
equorum terga ſubſertam fotu cale fa-*
*ciunt breui.
* Id quod etiam nunc eſſe in more poſitum apud Tar-
taros Moſchis finitimos, vt crudam carnem equorum, quibus in-
ſident, ephippijs ſupponant abſoluto itinere voraturi, ab oculato
teſte homine Belgâ, qui eas regiones peragrârat, ante aliquot an-
nos audiſſe me memini, nec vulgaris fama repugnat.
Quam pro-
fectò conſuetudinem non minùs ab humanitate alienam eſſe, &

ferinum neſcio quid redolere nemo non videt, quàm ſi quis irâ in-
citatus, canum in morem, dentibus peteret illius iugulum, à quo
ſe iniuriâ laceſſitum putat:
ab hominibus ſiquidem ad feras deſci-
ſcere videtur, quiſquis ea reſpuit, quæ hominem à brutis ſecer-
nunt:
huiuſmodi autem eſt ignis vſus in ciborum, carnium præ-
ſertim, apparatu, omnium ferè gentium conſenſu firmatus.

Quemadmodum enim ſapientiſſimo conſilio factum eſt, vt homi-
ni nec pes in vngulam obduruerit ad pulſandum, nec ad diſcer-
pendum exacuti ſint vngues, nec ad dilaniandum diffiſſis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index