Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
341
341 (329)
342
342 (330)
343
343 (331)
344
344 (332)
345
345 (333)
346
346 (334)
347
347 (335)
348
348 (336)
349
349 (337)
350
350 (338)
< >
page |< < (338) of 672 > >|
350338Diſſertatio Vndecima quialtera, tertia triplex: quò autem Maior eſt Ratio, eò validior eſt
pulueris impetus, ſi cœtera fuerint paria.
Porrò, vt multiplici at-
que notiſſimo experimento didicimus, magni refert ad ſonitûs ve-
hementiam, quàm validè impediatur accenſo pulueri exitus:
pro-
pterea ferreas fiſtulas, quibus vulgus fecit nomen Mortariolis, pul-
uere pyrio grauidas vt exquiſitiùs obſtruant ad feſtiuos bombos, li-
gneum cylindrum tudite per vim adigunt, &
longè maiore ſtrepitu
accenſus puluis tonat, altiuſque excutit cylindrum, quàm ſi hic fi-
ſtulæ oſculo ingeſtus fuiſſet leui manu.
His, vt mihi quidem blandior, ſatis probabiliter conſtitutis,
obſeruo in aquâ Regiâ potiſſimam partem eſſe Nitri &
Salis Am-
moniaci, cui magna eſt cum Nitro affinitas;
ideò his cum auro
iunctis conuenit vis ſe ad ampliora ſpatia explicandi, ſi calore
vrgeantur:
id verò non adeò promptè & expeditè perficere poſſunt
ſales illi, cùm quaſi compediti detineantur à Salibus Tartari;
idcirco non ſenſim & particulatim erumpunt, ſed aucto calore om-
nes ſimul turmatim magno impetu exiliunt, &
ingentem frago-
rem excitant, perinde quaſi, ac vitrei globuli prunis iniecti diſſi-
liunt, aëre incluſo rareſcente.
Quapropter vim quidem valido im-
petu exiliendi tribuendam cenſeo Nitroſis ſalibus volatilibus, fa-
cultatem verò eos tantiſper coërcendi, dum additis igniculis vi-
rium incrementa ſumant, Salibus fixis Tarrari adſcribo.
Cur enim
*Aurum fulminans præcipitatum Spiritu vrinæ,* vt docet Glau-
ber cit.
par. 2. pag. 132. *fortiùs fulminat, quàm præcipitatum*
*cum Oleo Tartari?
* niſi quia plurimum nitri vrina continet, vt
omnibus notum eſt, adeoque nitroſis Aquæ Regiæ ſalibus alij pa-
riter nitroſi additi vim augent, Spiritus autem ille etiam Tartareos
ſales complectitur, vtpote eductus ex vrinâ hominis ſani vinum
bibentis, ac proinde facultatem obtinet præcipitandi aurum ſo-
lutum, &
ſales cum illo coniunctos conſtipandi. Contra verò ex
affuſione Olei Tartari contingere poteſt, vt aurum ſolutum quam-
uis præcipitetur, aut non acquirat vim fulminandi, aut illam amit-
tat.
Non acquirit vim fulminandi, niſi fortè exiguam, ſi Oleum
Tartari confertim &
præcipitanter magnâ copiâ ſimul affundatur:
tam vehemens ſcilicet oritur ebullitio, atque ſalium conflictus, vt
ab auri particulis abſtrahantur ſales nitroſi, &
ad fundum deci-
dant aliquæ auri particulæ pulueris purpurei ſpeciem habentes,
quæ nihil, aut parum Nitri ac Salis Ammoniaci retinentes,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index