Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
51
51 (39)
52
52 (40)
53
53 (41)
54
54 (42)
55
55 (43)
56
56 (44)
57
57 (45)
58
58 (46)
59
59 (47)
60
60 (48)
< >
page |< < (48) of 672 > >|
6048Diſſertatio Tertia xapodarum 350 ſit vt 1, manifeſtum eſt inferiores cylindri aërij
partes grauiores eſſe, ſuperiores verò minùs graues:
Ergo dum
inferiores vrgent ſubiectum in vaſe Mercurium, minùs vrgentur à
ſuperioribus, atque adeò non comprimuntur.
Si enim eſſent in
ſerie aliquâ proximè diſpoſiti plures homines, &
primus certo co-
natu vrgeret obuiam arborem, quam aliquantulum flecteret, eo-
demque temporis momento ſecundus adhiberet minorem cona-
tum quàm primus, tertius adhuc minorem, atque ita deinceps,
non intelligo, quî fieri poſſit, vt prior à ſequentibus prematur,
qui languidiùs vi ſuâ mouentur, cùm potiùs à priore trahi conſe-
quentes oporteat, ne inuicem diſiungantur:
id quod profectò
contingere deberet in partibus cylindri aërij, nam ab inferioribus
ſuperiores trahi neceſſe eſſet, ne inanitates relinquerentur interie-
ctæ inter grauiores &
minùs graues, niſi pari paſſu deſcenderent;
æquè velociter autem moueri nequeunt, quarum diſpar eſt vis ſe
mouendi, nimirum grauitas.
Quod ſi ſuperiores aëris partes vim
habent vrgendi inferiores, id quoque Mercurij partibus eſt conce-
dendum:
quia verò in Mercurium fiſtulæ proximè vim ſuam exer-
cent partes Mercurij in vaſe, quæ adhærent oſculo fiſtulæ, quo
altiùs fiſtula immergitur ſubiecto Mercurio, etiam ab altiore Mer-
curij cylindro partes illæ inferiores vrgentur, ideoque plus ha-
bent virium ad repugnandum Mercurio fiſtule:
at non habent, ne-
que enim pro variâ oſculi immerſione alia eſt atque alia Mercurij
altitudo, vt excedat digitos 30;
Non igitur inferiores Mercurij
partes vrgentur à ſuperioribus;
ergo neque hic preſſus contingit
aëris partibus.
Deinde cum cylindrum aërium omni ex parte
complectatur aër ſimilis ſecundùm ſpeciem grauitatis, cur ille co-
netur deſcendere?
Vas ſume in imo fundo habens rotundum fo-
ramen, totumque demerge in aquam maioris alterius vaſis:
tum
intrà aquam manum foramini illi ſubijciens nihil planè ponderis
deprehendes, quamuis tuæ manui immineat aqueus cylindrus;
quia
ſcilicet ſupra ſubiectam aquam, &
intrà aquam, aqua non grauitat.
Quod ſi vas illud aquâ plenum in aëre ſuſtentetur à ſubiectâ ma-
nu, iam vniuerſa aqua vaſis ſupra aërem, &
in aëre, conſtituta,
nempe in loco alieno, vrget fundum, &
manus foramini obie-
cta vicem ſubit partis fundi, atque incumbentis cylindri aquei
pondus ſentit.
Igitur quemadmodum aqua intrà aquam non gra-
uitat ſupra aquam, ita quoquè aër intrà aërem non grauitat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index