Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
641
641 (213)
642
642 (214)
643
643 (215)
644
644 (216)
645
645 (217)
646
646 (218)
647
647 (219)
648
648 (220)
649
649 (221)
650
650 (222)
< >
page |< < (222) of 672 > >|
650222Diſſertatio Septima. judicii, fortaſſe reliquæ expirationes, quibus jam nihil opus erit
mundo pereunte, uno impetu ſe devolventes in inferiora, om-
nia diſſipabunt, &
abſument, quando Cœli magno impetu tranſient,
elementa verò calore ſolventur, terra autem, &
quæ in ipsâ ſunt opera
exurentur:
diſſolutis autem omnibus particulis, atque aliter Dei
opificio complicatis, &
coagmentatis, erunt cœli novi, & terra
nova:
niſi quis hæc omnia in nihilum redigenda comminiſca-
tur, novoſque ex nihilo cœlos excitandos, novamque terram.
Hinc ſtellæ dicuntur caſuræ de Cœlo, quia diſſolventur, &
fortaſſe illarum lux addetur Lunę &
Soli, quando, ut eſt apud
Iſajam 30.
26. erit lux Lunæ, ſicut lux Solis: & lux Solis erit ſeptem-
pliciter ſicut lux ſeptem dierum.
Dand. Hæc ſi ita ſe habent, non à luce tantùm, ſed & à
calore, quæ Ignis proprietates ſunt, factum eſt nomen Empyreo:
à calore, inquam, non ab ardore, nam ignis eſt cauſa ardoris; ea
quippe propriè ardent, quæ incendio abſumuntur vi caloris
particulas diſſipantis.
Sicut igitur Pyrites magnam igniculorum
vim in venis incluſam habet, qui coërciti &
concluſi neque,
lucent, neque calorem excitant, ſed ſolùm quando percuſſione
luxatis terrenis particulis erumpunt;
ita Empyreum concipio
calidis particulis imbutum, quas ſive lucidas, ſive non, ſubinde
expiret.
Sicut autem ſi ex Pyrite omnes ſimul igniculi in eo
contenti prodirent, utique ardorem in proximâ materiâ exci-
tarent, nam etiam ex S.
Auguſtino lib. 21. de Civ. Dei cap. 5. me-
mini me aliàs obſervâſſe Pyritem lapidem Perſicum tenentis ma-
num, ſi vehementiùs prematur, adurere, irritatis ſcilicet igniculis
lapidis à ſpiritibus ex manu in ipſum lapidem ſe inſinuantibus,
eoſque evocantibus:
ita facilè concedere poſſumus omnes expi-
rationes calidas ex Empyreo magno impetu ſimul erumpentes,
adeò omnes ſubiecti cœli, ſiderum, &
terræ particulas agitatu-
ras, atque diſſipaturas, ut omnia univerſali incendio corri-
piantur, atque hac ratione nulli commutationi deinceps obno-
xium fore Empyreum quoad inferiores ſui partes terram reſ-
picientes, quemadmodum in ſuperiore parte, quæ Beatarum
mentium ſedes eſt, nullas expirationes, quæ aliquam rerum
viciſſitudinem efficiant, admittere congruum eſt.
Maur. Places inferioribus tantùm Empyrei partibus conce-
dens facultatem influendi in hæc ſubiecta corpora, quandiu
ortûs &
interitûs viciſſitudo duratura eſt; neque enim hæc par-
tium inferiorum atque ſuperiorum diſſimilitudo quicquam
perfectionis Empyreo detrahit;
quippe quod immortalia &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index