Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (74) of 672 > >|
8674Diſſertatio Tertia. eorum, quæ apud eundem nuperrimè legi illo eodem libro cap. 21,
atque ex recentiſſimâ lectione adhuc menti meæ inſixa verba ipſa
retinere mihi videor, profero in medium eiuſdem de illo igne
ſempiterno impiorum corpora cruciante ſententiam, *Cuius natu-*
*ra,* inquit, *diuerſa est ab hoc noſtro, quo ad uitæ neceſſaria*
*vtimur;
qui niſi alicuius materiæ fomite alatur, extinguitur. *
*At ille Diuinus per ſe ipſum ſemper viuit ac viget ſinè vllis ali*
*mentis;
nec admixtum habet fumum, ſed eſt purus ac liquidus,*
*&
in aquæ modum fluidus: non enim vi aliquâ ſurſum versùs*
*vrgetur, ſicut noſter, quem labes terreni corporis, quo tenetur,*
*&
fumus intermiſtus exilire cogit, & ad cœleſtem naturam cum*
*trepidatione mobili ſubuolare.
Idem igitur Diuinus ignis vnâ ea-*
*demque vi, atque potentiâ &
cremabit impios, & recreabit, & *
*quantum è corporibus abſumet, tantum reponet, ac ſibi ipſe æter-*
*num pabulum ſubminiſtrabit.
Hæc Lactantius, niſi mea me fal-*
lit memoria.
Fauere autem videtur vox, qua vſus eſt Chriſtus
Dominus Marci 9.
48. *Omnis enim igne ſalietur: * quaſi ignis il-
le ſalinis particulis conſtet acriter quidem viuam carnem vrenti-
bus, ſeruantibus tamen perpetuo durantem in ſupplicio impium
quemcunque igne illo ſalitum.
Concipio itaque circa huius orbis
centrum quaſi ingens ſtagnum ex acerrimis omnium cauſticorum
particulis, quæ quia natæ atque aptæ non ſunt vt inuicem com-
plicentur, &
in vnum coëant, atque concreſcant, propterea li-
quoris in morem fluidæ ſunt:
ſi enim, vt aiebat Cicero de Nat.
Deor. *Aquæ admiſtum eſſe calorem primùm ipſe liquor, tum*
*aquæ declarat effuſio,* vbi maximus eſt calor, imò caloris origo,
ita liberè fluere &
agitari dicendæ ſunt particulæ, vt nuſquam
adhereſcant.
Sicut igitur nec oleum ſulphuris, nec aquæ acres ex
ſalibus extillatæ, quibus metalla ſoluuntur, nec ſimilia cauſtica
lucent, quamuis calore abundent;
nil mirum, ſi in inferno illo
carcere concluſus ſummus calor cum tenebris fœdus inijt:
Nam vt
lucem ignis proferat, opus eſt expeditiſſimo quodam motu, quo
quandiu caret, lucere nequit;
vt ſatis indicant abſtruſi in ſilicum
aut Pyritarum venis igniculi, ſiquidem nulla comparet ſcintilla,
niſi tritu atque conflictu laxatis repagulis eliciatur, quò ſe expe-
ditè vibrare valeat.
Et quemadmodum in ſilice ſine pabulo per-
manent igniculi (quos appoſitè Poëta dixit *Semina flammæ,* nam
neque in horreis recondita ſemina indigent humore, quem tunc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index