Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
241
241 (219)
242
242 (220)
243
243 (221)
244
244 (222)
245
245 (223)
246
246 (224)
247
247 (225)
248
248 (226)
249
249 (227)
250
250 (228)
< >
page |< < (227) of 530 > >|
249227DE ARCHITEC. LIB. VI. omnem colorem non temerè, ſed certo iudicio compon{as} miſceaś ue. Sunt de vmbris
nonnulla ſcripta à Leone Baptista libello de pictura, non infeliciter quidem illa, ſed
quæ meos conat{us} nihil ſint tardatura.
Vtí non conſiderantíbus aſpectus eurythmíæ dubíus. ] Eu-
rythmiam dixit Vitruui{us} libri primi cap.
I I. eſſe venustam ſpeciem, commo-
dum\’ in compoſitionib{us} membrorum aſpectum.
Ea concinnit{as} naſcitur ex ſym-
metrijs præſcriptis, aut ijs, quæ à ſolerti &
acuto Arthitecto pro occaſione quæ-
runtur.
De cauis ædium. # CAP. III.
CAVA ædium quinque generibus ſunt diſtíncta, quo-
rum ita figurę nominantur, Tuſcanicum, Corinthium,
Tetraſtylon, Diſpluuiatum, Teſtudinatum.
Tuſcani-
ca ſunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectæ ha-
beant interpenſiua &
colliquias, ab angulis parietum
ad angulos tignorum intercurrentes:
item aſſeribus
ſtillicidiorum in medium compluuium deiectus.
In Corinthiis iiſdem
rationibus trabes &
compluuia collocantur, ſed à parietibus trabes rece-
dentes in circuitione circa columnas componuntur.
Tetraſtyla ſunt, quæ
ſubiectis ſub trabibus angularibus columnis, &
vtilitatem trabibus, &
firmitatem præſtant, quod neque ipſæ magnum impetum coguntur ha-
bere, neque ab interpenſiuis onerantur.
Diſpluuiata autem ſunt, in qui-
bus deliquiæ arcam ſuſtinentes ſtillicidia reiiciunt.
Hæc hybernaculis
maximas præſtant vtilitates, quod compluuia eorum erecta, non obſtant
luminibus tricliniorum.
Sed ea habent in refectionibus moleſtiam ma-
gnam, quod circa parietes ſtillicidia defluentia continent fiſtulæ, quæ non
celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem.
Itaque redundantes
reſtangnant, &
inteſtinum opus, & parietes in eis generibus ædificiorum
corrumpunt.
Teſtudinata verò ibi fiunt, vbi non ſunt impetus magni, &
in contignationibus ſupra ſpatioſa redduntur habitationibus.
IN CAPVT III. ANNOTAT.
In quíbus trabes ín atrij latítudíne traíectæ habeãt ínterpen-
ſíua.
] Interpenſiua Hermola{us} ait eſſe tigilla, aut aſſeres ab angulis parietum ad
angulos tignorum intercluſos, ad imbres in colliqui{as} deriuãdos.
Ego eo etiam nomi-
ne dici crediderim ligna quædam, fulcra ſtillicidiorum:
aut quorum pars traiect as
&
alioquin veluti penſiles trabes ſustinet, altera parieti infixa affictáue eſt.
Et collíquías. ] Colliqui{as} intelligo canales, qui defluentem è ſtillicidio
aquam recipiunt.
Diſpluuíata autẽ ſunt. ] Tecta diſpluuiata, vt interpretor, fiunt trabium
iunctis capitibus, mutuo innixu, paribus\’ contra ſe ponderibus, imis partib{us}

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index