Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
291
291 (269)
292
292 (270)
293
293 (271)
294
294 (272)
295
295 (273)
296
296 (274)
297
297 (275)
298
298 (276)
299
299 (277)
300
300 (278)
< >
page |< < (271) of 530 > >|
293271DE ARCHITEC. LIB. VII. cap. X. ſi modo germana eſt Plinij ſcriptura. Suſpecta enim mihi eſt (plurimis li-
bris non prima, ſed quinta inſtexione finientib{us}) vt ferè tot{us} codex, omnib{us} pro
libidine emendantib{us}, &
manuſcripta exemplaria manuſcriptis obtendentib{us}.
Qua in re ſubit mirari quorundam religionem, quib{us} pluris eſt ſuorum librorum
obtrudere mer{as} nug{as}, quàm aliorum, hoc eſt emendatorum ſectari diligentiam,
ne ſcilicet parum videantur antiquitatis ſtudioſi.
At is̃tud eſt omnia perturbare,
omnia in controuerſiam vocare.
O bellos antiquarios, ſi dijs placet, quaſi verò non
præstiterit à ratione, quàm ab vllis condicib{us} aut opinione ſtare.
Cultellíque lignei in eas configantur. ] Sunt verucula lignea, qui-
b{us} transfiguntur tomices, veluti ſpathellæ.
Imum cœlum earũ trulliſſetur. ] Id eſt gypſo inducatur Aliàs eſt trul-
liſſatio trulla cuiuſcunque tectorij inductio Sed quòd paulò pòſt gypſi meminit, ceu
non admiſcendi coronis, credidim{us} ipſarũ camerarum primam inductionem gypſo
fieri, atque ita trulliſſationem interpretati ſum{us}.
Hic tamen (niſi fallor) Loc{us} oc-
caſionem dedit Budæo viro alioquin indicio acerrimo, &
nostræ Galliæ ornamento,
ſuſpicandi trulliſſationem fieri gypſo, ceu ea ſemper eiuſmodi eſſet.
Verùm potuit eum
admonuiſſe loc{us} ex proximo ſtatim capite, pro arenato testa trulliſſetur, &
lib. V.
cap. X. primum testa cum calce trulliſſetur.
Sub eas coronæ ſunt ſubijciendæ. ] Ornamentum eſſe camerarum
coron{as} apertißimè ostendit capite quarto, cum ait.
Nec camerarum coronario opere
ſubtilis ornat{us}.
De cælatarum generib{us} ſcripſi libri primi cap. primo.
In híſque minime gypſum debet admiſceri. ] Plini{us} tamen libro
XXXVI.
cap. XXIIII. gypſum dicit coronis eſſe gratißimum. Proxima verò
calci res gypſum fit ex cocto lapide, &
è terra foditur, vt in Cypro. Præter id
quod denſum eſt, vidi du{as} ſpecies, non dißimiles alabaſtritæ, ſcagliolam Itali, quaſi
dicant ſquameolam, vtran\’ vocant, quòd veluti ſquamis constent, ſed vnamaio-
rib{us}, altera minorib{us}.
Hac non niſi ad gypſum vtuntur, illam etiam ſecant in
crust{as} ad tectoria, &
obducend{as} vitri loco feneſtr{as}, quod pellucida ſit, vnde &
ſpecularis lapidis nomine intellecta, &
ab aliquib{us} in aluminib{us} habita. Multi-
plici in Germania reperitur coloris differentia.
Eſt candidum, in candido cine-
reum, cinereum nigris maculis interſtinctum, cinereum tantum, ſubruffum, &

viride.
Vbi minime fumus eſt, nec fuligo poteſt nocere, ibi cælatæ
ſunt faciendæ.
] Loc{us} hic, ſi non & antiquorum ædificia, in quib{us} nulla ſunt
vestigia, argumento eſſe poßit cubicula conclauiáue non habuiſſe ſpiracula, ſiue
gul{as}, vnde fum{us} exiret, quæ vulgò camini dicuntur.
Latinè verò infumibula
nominari poſſe plerique omnes conſentiunt.
Camin{us} enim luculent{us} Ciceroni ſe-
ptimo familiarium alibi erat, &
aliud: vti & in illo Suetonij in Aulo Vitellio, Fla-
grante triclinio ex conceptu camini.
Inde puto antiquos ligna amurca maceraſſe,
vt ſine fumi tædio arderent, quod ſcribit Cato de rustica re cap.
CXXX. à quo
ἀκαπνα vocata, nam καωνὸς fumum ſignificat.
Eorum præter alios meminit
Galen{us} libro primo antidoton.
Quin & ſi quis diligenti{us} erit in Romanorum mo-
nimentis verſat{us}, intelliget paruo negotio, quomodo ſibi à frigore prudentes illi &

benè conſulti, cauerent.
In ſubterranea ſcilicet ſtructura fornix erat oblong{us}, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index