Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
311
311 (289)
312
312 (290)
313
313 (291)
314
314 (292)
315
315 (293)
316
316 (294)
317
317 (295)
318
318 (296)
319
319 (297)
320
320 (298)
< >
page |< < (289) of 530 > >|
311289DE ARCHITEC. LIB. VII. tem ex anthrace ſubrufi coloris gleba, qua coniecta in fornacem, qui fum{us} ex ea
ſuſcitatur, vbi in ſolum reſederit, eſt argentum viuum, ipſa verò arefacta contuſa
pilis ferreis &
molita lota\’ fit minium. Tertium gen{us} ex minio fingi, & quo-
modo id fiat, docet Dioſcorides lib.
V. cap. LX. Quo in loco & quartum gen{us} re-
perio, quod inter metalla naſcitur.
Plini{us} lib. XXXIII. cap. VIII. hydrargyri
nomine tertium illud appellauit.
Solet enim natiuum, argentum viuum facticium
verò, hydrargyrum vocare.
Sed vtrunque hydrargyri nomine Græci pariter &
Latini ſignificant.
Apud Aristotelem άργυρομ χυτομ, libro primo de anima, qua-
ſi dic{as} fuſum &
liquidum argentum, Alexander Aphrodiſe{us} rectè hydrar-
gyron interpretat{us} eſt, argento enim colore adſimile eſt, aquæ verò inſtar fluit.
Id autem cum ſint. ] Scribo, eæ autem cum ſint, refertur enim ad gutt{as}.
Porrò autem lector diligens ex hoc loco comparare ſibi rationem poterit conficiendi
ſextarij Romani, qui congij ſexta eſt pars, à quo ei nomen inditum, ſi Fannio credi-
m{us}, &
Demetrio Alabaldo, nempe ſi ſibi paret v{as}, quod viginti quin argenti
viui libr{as} capiat.
Eo cognito, non erit operoſum reliqu{as} liquidorum menſur{as} in-
telligere, in quo tantopere à multis ſudatum eſt.
Si ibi auri ſcrupulum imponatur. ] Scrupulum, ſiue ſcrupul{us}, qui
&
ſcripul{us} dicitur à Frontino lib. I. de aquæ ductib{us}, eſt drachmæ tertia pars,
vt docet Priſcian{us} de ponderib{us}, ſiue Rhenni{us} Fanni{us}, vt creditur.
Voluſi{us} Me-
tian{us} ſcriptulum ſcribit, ceu ſit à Græco γράμμα.
nam idem ſignificare Fanni{us}
indicat hoc verſu:
Gramma vocant, nostri ſcriptlum dixere priores.
Sed de ponderib{us} ita ſemel existimato. Libra vnci{as} pendet duodecim, ſeſcuncia
vnciam vnam &
ſemiſſem, vncia ſemunci{as} du{as} Duella ſiue dupla ſextula vn-
ciæ pars eſt tertia, pendet\’ ſcrupula octo, ſicilic{us} vnciæ pars quarta ſcrupulorum
ſex eſt, ſextula vnciæ pars ſexta ſcrupulorum eſt duorum, denari{us} vnciæ pars
ſeptima ſcrupulorum trium &
trium ſeptimarum ſcrupuli, drachma Balbo vn-
ciæ pars octaua ſcrupulorum trium, Victoriat{us} vnciæ pars decimaquarta ſcrupuli
vni{us} &
trium decimarum quartarum, ſcrupulum pendet obolos duos, obol{us} ſe-
miobolos duos, ſemiobol{us} ſiliquam vnam &
ſemiſſem, ſiliqua grana quatuor, gra-
num lentem vnam &
ſemiſſem.
Ita non amplitudine ponderis. ] Hoc eſt, non magnitudine, & mole
rei æstimanda eſt grauit{as}, ſed vt quæque denſior &
compactior eſt.
Neque enim argentum, neque æs ſine eo poteſt rectè in-
aurari.
] Plini{us} lib. XXXIII. cap. VI. de argento viuo loquens. Ergò & cum
æra inaurantur, ſublitum bracteis pertinacißime retinet.
Id autem omnes micas auri corripit. ] Eodem cap. Plini{us}, Omnia
ei innatant præter aurum, id vnum ad ſe trahit.
Argentum enim viuum ami-
cum auro, plumbi generib{us} facilè adhæreſcit, difficilè argento, difficili{us} æri, dif-
ficillimè ferro.
Diſce autem ex hoc loco, qua ratione ex detrita aurata veste aurum
colligi poßit.
Ex inauratis metallis quomodo id fieri queat, tradit Vannoci{us} Birin-
guci{us} lib.
pyrotechniæ IX. cap. X. Chryſulcam aquam chymistæ componunt, ab
extrahendo auro dictam, quam aquam fortem appellant.
Intra purum inuenitur. ] Mendum eſſe in voce purum, existimo,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index