Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
311
311 (289)
312
312 (290)
313
313 (291)
314
314 (292)
315
315 (293)
316
316 (294)
317
317 (295)
318
318 (296)
319
319 (297)
320
320 (298)
< >
page |< < (290) of 530 > >|
312290M. VITRVVII POLL. num, hoc ſenſu expostulante. Aurum, inquit, cum in pannum cum viuo argento in-
fuſum erit, compreſſo panno, per ei{us} raritates labente argento, ipſum in panno re-
manet.
Niſi intrà pro aduerbio acceptum malis.
De minij temperatura. # CAP. # IX.
REVERTAR nunc ad minii temperaturam. Ipſæ
enim glebæ cum ſunt aridæ, pilis ferreis contundun-
tur, &
moluntur, & lotionibus & cocturis crebris effi-
citur, vt adueniãt colores.
Cum ergo hæc emiſſa erunt,
tunc minium propter argenti viui relictionem, quas
in ſe naturales habuerat virtutes relinquit, &
efficitur
tenera natura &
viribus imbecilla. Itaq; cum eſt in expolitionibus con-
clauium tectoriis inductum, permanet ſine vitiis ſuo colore.
Apertis verò
id eſt periſtyliis, aut exedris, aut cæteris eiuſmodi locis, quo Sol &
Luna
poſsit ſplendores &
radios immittere, cum ab iis locus tangitur, vitiatur,
&
amiſſa virtute coloris, denigratur. Itaque cum & alii multi, tum etiam
Faberius ſcriba, cum in Auentino voluiſſet habere domum eleganter ex-
politam, periſtylis parietes omnes induxit minio, qui poſt dies triginta
facti ſunt inuenuſto varioq́;
colore. Itaque primo locauit inducendos
alios colores.
At ſi quis ſubtilior fuerit, & voluerit expolitionem minia-
ceam ſuum colorem retinere, cum paries expolitus &
aridus fuerit, tunc
ceram Punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam ſeta inducat.
Deinde poſtea carbonibus in ferreo vaſe compoſitis, eam ceram apprime
cum pariete calefaciundo ſudare cogat, fiatq́;
vt peræquetur. Poſtea cum
candela linteisq́;
puris ſubigat, vti ſigna marmorea nuda curantur. Hæc
autem κᾶν{σι}ς Græcè dicitur.
Ita obſtans ceræ Punicæ lorica non pati-
tur, nec Lunæ ſplendorem, nec Solis radios lambendo eripere ex his poli-
tionibus colorem.
Quæ autem in Epheſiorum metallis fuerunt officinæ,
nunc traiectæ ſunt ideo Romam, quod id genus venæ poſtea eſt inuen-
tum Hiſpaniæ regionibus, ex quarum metallis glebæ portantur, &
per
publicanos Romæ curantur.
Eæ autem officinæ ſunt inter ædem Floræ
&
Quirini. Vitiatur minium admixta calce. Itaque ſi quis velit expe-
riri id ſine vitio eſſe, ſic erit faciundum.
Ferrea lamna ſumatur, in ea mi-
nium imponatur, ad ignem collocetur, donec lamna candeſcat, cum è can-
dore color immutatus fuerit, eritq́;
ater, tollatur lamna ab igne, & ſirefri-
geratum reſtituatur in priſtinum colorem, ſine vitio ſe eſſe probabit.
Sin
autem permanſerit nigro colore, ſignificabit ſe eſſe vitiatum.
Quæ ſuc-
currere potuerunt mihi de minio, dixi.
Chryſocolla apportatur à Mace-
donia, foditur autem ex his locis, qui ſunt proximi ærariis metallis.

Minium &
Indicũ nominibus ipſis indicant, quibus in locis procreantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index