Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
311
311 (289)
312
312 (290)
313
313 (291)
314
314 (292)
315
315 (293)
316
316 (294)
317
317 (295)
318
318 (296)
319
319 (297)
320
320 (298)
< >
page |< < (297) of 530 > >|
319297DE ARCHITEC. LIB. VII. caniculæ ardores ex ſpecu quodam distillat, & colligitur. Tertiam à ſimilitudine
vermium ſcoleciam vocant.
Vide ne cum Guidone Cauliacio æruginem florem
æris dic{as}.
Eſt ἄνθ{ος} χαλκ{ομ~} res diuerſa, ex Dioſcoride & cæteris, grana ſcilicet
parua quædam, à partib{us} æris proſilientia, cùm affuſa aqua refrigeratur.
Chal-
canthum autem, quod Latini atramentum ſutorium appellant, recentiores vitrio-
lum, duplici differentia reperitur, eſt enim natiuum quod copperoſam vocant, eſt
&
facticium.
Ad ignis incendium efficitur Sandaracha. ] Sandaracha eſt du-
plex, foßitia colore Cinnabaris, quam dixim{us} id eſſe, quod à vulgo arſenicon ru-
brum vocaretur, &
facticia, ceruſſa in fornace cremata. Dioſcorides libro quinto
cap.
LIII. & Galen{us} libro nono ſimplicium medicamentorum, aiunt ſandycem
appellari.
Aëti{us} libri ſecundi cap. LIX. Syricum etiam tradit vocari. Paul{us}
Aegineta libro ſeptimo Syricum, Sericum´ue, ſicuti legit Hermola{us}, ſcribit.
A quo
puto nominatum ſericinum vnguentum à Ioanne Meſue in Antidotis, etiam ſi non
poſtremæ notæ medicis à ſerico vellere dictum, &
existimatum, & ſcriptis man-
datum ſit.
Meam ſententiam adiuuat, quòd præcedente capite, de vnguento quod
ceruſſa vocatur, verba fecerit.
Ea autem eſt Serapionis minium, & ferè officina-
rum, natiuum enim haud temere inueni{as}, ſed quod plumbo, &
ceruſſa factum
ſit.
Plini{us} lib. XXXV. cap. VII. fieri ſandycem vult è ceruſſa, æqua portione ru-
brica admista, Syricum verò Sinopide &
Sandyce mixtis. Hoc ſublini aurum &
capite ſeptimo lib.
XXXIII. dixerat, quanquam peruerſe pro Syrico Scyrico ad
hanc diem ſcriptum eſt.
Illorum verò hic errorem tacere non poſſum, qui, in memo-
rato triceſimiquinti libri capite, cum enumerat colorum qui finguntur viliores, Sy-
ricum &
atramentum iungant, ceu Syricum adiectiuum ſit. Cæterùm Plini{us}
idem, vt eo reuertamur vnde digreßi ſum{us}, Sandycem in illo Bucolico Vergilij
verſu, Sponte ſua ſandyx paſcentes vestiet agnos, pro herba interpretat{us} eſt, quem
ſecut{us} eſt Serui{us}.
Ego ſum ſemper pro colore interpretat{us}, & niſi fallor, meli{us},
vt ſit ſenſ{us}, nulla arte, nulláue fraude videbuntur ſandycini coloris agni, quin &

omnib{us} colorib{us}, quos ſolet mentiri lana, ſponte conſpicui erunt, nec erit infecto-
rum cortinis posteris ſecuis op{us}.
Neque tamen neſcim{us} in dictionarijs Sandycem
deſcribi herbam delicatæ olfacturæ, breui caule, &
in alijs fœniculo ſimilem, ſed
id fit incerto &
præterito autore. Quod\’ magis mirandum eſt, peculiarem ei lau-
dem tribuunt, quòd fatigato Venere corpori ſuccurrat, marcentes\’ ſenio iam coit{us}
excitet.
Id verò, quem laudant, Plini{us} libri viceſimiſecundi capite XXII. ſcandi-
ci, quæ in olere ſyluestri à Græcis ponitur, tribuit, hoc tamen non vidit interpres
Virgilij Mancinell{us}.
Non ſine magna nominum confuſione, Mauritani, quos vulg{us}
Arabes appellat, Serapion, Albugerig, Bedigor{as}, Meſarugie, Aben Meſuai, Abix,
Atabati, Rhaɀes, Iſaac eben Amram, &
cæteri, aut poti{us} eorũ interpretes, Sanda-
racham noſtrum vernicem appellant, cum illa exitiale ſit medicamentum, is verò
res ſalubris, gummi ſcilicet iuniperi, quo tuſo linim{us} chart{as}, ne bibulæ ſint, di-
ct{us} vernix, quaſi veris ros.
Vere enim potißimum gummi gignitur, & æstate
perficitur.
Eſt & vernicis factitij gen{us}, quo pictores colores illuminant, id eſt quo
colorib{us} lucem tribuunt, is fit gummi iuniperi puluiſculo, &
aloë ex oleo nucum
iuglandium, aut lini.
Ita ergo habeto. Sandaracha in libris Mauritanorum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index