Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
311
311 (289)
312
312 (290)
313
313 (291)
314
314 (292)
315
315 (293)
316
316 (294)
317
317 (295)
318
318 (296)
319
319 (297)
320
320 (298)
< >
page |< < (298) of 530 > >|
320298M. VITRVVII POLL. quos Sandarax dicitur, iuniperi eſt gummi, in Græcorum verò libris venenum,
vt quæ pota aluum &
intestina cum inſigni eroſione excruciat, quod testatur
Dioſcorides libro ſexto.
Quomodo fiat oſtrum, colorum omnium factitiorum ex-
cellentißimum. # CAP. # XIII.
INCIPIAM nunc de oſtro dicere, quod & chariſsi-
mam, &
excellentiſsimam habet, præter hos colores,
aſpectus ſuauitatem.
Id autem excipitur ex conchylio
marino, è quo purpura inficitur, cuius non minores
ſunt quàm cæterarum naturæ rerum conſiderantibus
admirationes, quod habet non in omnibus locis, qui-
bus naſcitur, vnius generis colorem, ſed ſolis curſu naturaliter tempera-
tur.
Itaque quod legitur Ponto & Gallia, quod hæ regiones ſunt proxi-
mæ ad ſeptentrionem, eſt atrum, progredientibus inter ſeptentrionem &

occidentem, inuenitur liuidum.
Quod autem legitur ad æquinoctialem
orientem &
occidentem, inuenitur violaceo colore. Quod verò meridia-
nis regionibus excipitur, rubra procreatur poteſtate, &
ideo hoc rubrum
Rhodo etiam inſula creatur, cæterisq́;
eiuſmodi regionibus, quæ proxi-
mæ ſunt ſolis curſui.
Ea conchylia cum ſunt lecta, ferramentis circaſcin-
duntur, è quibus plagis purpurea ſanies, vtilacryma profluens excuſſa in
mortariis terendo comparatur, &
quod ex concharum marinarum teſtis
eximitur, ideo oſtrum eſt vocitatum.
Id autem propter ſalſuginem cito
fit ſiticuloſum, niſi mel habeat circumfuſum.
IN CAPVT XIII. ANNOTAT.
Id autem excipitur ex Conchylio marino. ] Conchylium vt inter-
preter ſimpliciter dictum pro purpura piſce, facit quod ſequitur, E quo purpura in-
ficitur.
Rurſum cum ait, ostrum è conchylio marino excipi, tum neſcio quid ſcrupuli
ſuboritur.
Nam conchylium, ostrum, & muricem idem eſſe plerique omnes faten-
tur.
Distingui verò à purpura non ibit infici{as}, cui lectum erit Plinij lib. IX. cap.
XXXVI. Vitruui{us} quadruplici eſſe coloris differentia pro regionum, vnde exci-
pitur, varietate ſcribit, vt ſit Septentrionale atrum:
quod petitur inter Septentrio-
nem &
Occidentem, liuidum: quod ad Occidentem Orientem\’ æquinoctialem, vio-
laceum:
quod ad Meridiem legitur, rubrum. Plini{us} autem nominato cap. Conchylij
dicit colorem austerum in glauco, &
iraſcenti ſimilem mari, & lib. XXI. cap.
VIII.
ait Conchylij colorem vnum intelligi in heliotropio, alium in malua ad pur-
puram inclinantem, alium in viola ſerotina vegetißimum.
Nos itaque conchylium
hîc pro purpura, &
ostrum pro purpuræ ſanie accipim{us}, vt muricem apud Ver-
gilium Ecloga IIII.
& ośtrum Georg. III. & Aeneidos IIII. Venetijs

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index