Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
321
321 (299)
322
322 (300)
323
323 (301)
324
324 (302)
325
325 (303)
326
326 (304)
327
327 (305)
328
328 (306)
329
329 (307)
330
330 (308)
< >
page |< < (302) of 530 > >|
324302M. VITRVVII POLL. ctum, ſiue ipſa herba cæruleo ſubtrita, vt docet Plini{us} lib. XXXIII. cap. V. in-
fectiua dicta, vt hoc loco testatur Vitruui{us}, neque enim de herba loquitur, quod
existimauit Hermola{us}.
Sed quæ herba eſſet, quam Plini{us} luteam, Vitruui{us} lu-
teum appellant, &
lutum vt puto Virgili{us} Aegloga quarta, Croceo mutabit vel-
lera luto, quæſitum eſt nos apud Dioſcoridem lib.
II. legim{us} luteam herbam Ro-
manis eſſe, quam Græci iſatim dicunt, ſi modo ſatis emendati ſunt codices.
De iſati
tum dixi, cum de Indico ſcriberem ſuprà cap.
X. Emendand{us} eſſet Apulei{us} lib.
de herbarum medicaminib{us}, & lutea ſcribendum pro ruta, quæ vox & in Dio-
ſcoride pri{us} legebatur.
Certè facilè pedib{us} eo in ſententiã Ruellij, qui luteum ſiue
luteam guadum dictũ putat, herbã infectorijs cortinis notam tingendis luteo colore
pannis.
Quam etiam iſatidi ſuperinducunt infectores conciliando virore, nostrates\’
virgunculæ lixiuio macerant, vt capillum flauum faciant.
Vt mihi nõ parum hal-
lucinat{us} videatur Leonicen{us} in libro de Plinij errorib{us} ad Franciſcum Trottum,
qui eam herbam Lyſimachiam putat.
Cui{us} ſententiam non ſatis ſcio cur ſit ſecut{us}
præterito tamen autore, Ruelli{us}, ac non poti{us} quæ in iſatide tradiderat, memor pro-
barit, cum manifestißimum ſit Lyſimachiam multo ab infectoria ea herba, quam
vt dixi, mei guadum, Ferrarienſes Corneolam, Hetruſci partim Ceretam, partim
Bragliam, Romani herbam roɀɀam vocant, diuerſam.
Neque argumento eſſe debue-
rat, quod Plini{us} capite vltimo libri XXVI.
prodat Lyſimachiam capillum flauum
facere, quod\’ à Dioſcoride traderetur Lytron alio nomine appellari, voce non ad-
modum abhorrente à luteum &
lutea, vſurpatis à Vitruuio ac Plinio vocib{us}, &
lubrico lapſu, aut contrà, in illo alterutrum pro Lytron potuiſſe ſcriptum fuiſſe, tam
multis aduerſantib{us}.
Vtcunque res habet, neceſſe eſt luteam colore tingere luteo,
alioquin nunquam cum cæruleo chryſocollam eſt mentitura.
Item propter inopiam coloris indici & c. ] Hoc & Plini{us} libr.
XXXV. cap. VI. Qui adulterant (inquit) indicum, ſtercora columbina, aut cre-
tam Selinuſiam, vel annulariam vitro inficiunt.
Cretam Selinuſiam. ] Ea lactea eſt autore Plinio lib. XXXV. cap. XVI.
Maximè laudari ait Dioſcorides lib. V. cap. XCIIII. cam, quæ vehementer re-
ſplendet, candidam, friabilem, &
aqua dilui celerrimam.
Annulariam vitrúmque. ] Annulare ſcribit Plini{us} dicti libri cap. VI.
Candidum eſſe, quo muliebres picturæ illuminantur, fieri ex creta admixtis vitreis
gemmis ex vulgi annulis, vnde &
annulare dicatur. Id existimo intelligi, ex quo
poſſe imitari indicum ait Vitruui{us}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index