Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
241
241 (219)
242
242 (220)
243
243 (221)
244
244 (222)
245
245 (223)
246
246 (224)
247
247 (225)
248
248 (226)
249
249 (227)
250
250 (228)
< >
page |< < (220) of 530 > >|
242220M. VITRVVII POLL. Quas ob res corpus Architecturæ, rationesq́; eius putaui diligentiſsime
conſcribendas, opinans id munus omnibus gentibus non ingratum futu-
rum.
Igitur quoniam in quinto de opportunitate communium operum
perſcripſi, in hoc volumine priuatorum ædificiorum ratiocinationes, &

commenſus ſymmetriarum explicabo.
IN M. VITRVVIVM POLLIO
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
SEXTVS.
*
IN PROOEMIVM ANNOT.
NIſi eos qui liberos artibus erudiſſent. ] Sanxit lege Solon
filium haud patri neceſſaria vitæ ſubſidia debere, à quo nullam ar-
tem accepiſſet.
Quod testatur Plutarch{us} in ei{us} vita. Meminit
isti{us} rei Galen{us} Menodoti, in ea, quæ ſuaſoria eſt ad artes oratione.
Encyclióque omnium doctrínarum diſcíplína. ]
Encyclion diſciplinam, quam alij encyclopædiam dicunt, intelligit circularem orbi-
culatam\’ diſciplinarum omnium ſcientiam.
Qu{as} vt nemo mediocriter doct{us}
coniunctionem communicationem\’ inter ſe habere iuerit infici{as}:
ita libri primi
cap.
I. vult in omnib{us} Architectum ſi non excellere, at certè tinctum, & non
imperitum eſſe.
Philologis & philotechnis rebus. ] Iſta reb{us} tribuit, quæ ſunt homi-
num.
Philolog{us} enim is dicitur, qui vehementi diſciplinarum tenetur amore, qui\’
diſcendi ſtudio inhiat, in eo\’ commentatur &
tot{us} incumbit: philotechn{us} autem
artium opificiorum\’ ſtudioſ{us}, &
artificiorum cultor.
De diuerſis regionum qualitatib{us}, & varijs cœli aſpecti-
b{us}, ſecundum quos ſunt ædificia diſponenda.
CAP. I.
HAEC autem ita erunt recte diſpoſita, ſi primo ani-
maduerſum fuerit, quibus regionibus, aut quibus in-
clinationibus mundi conſtituantur.
Nanque aliter Ae-
gypto, aliter Hiſpania, non eodem modo Ponto, diſsi-
militer Romę, item cæteris terrarum &
regionum pro-
prietatibus oportere videntur conſtitui genera ædifi-
ciorum:
quod alia parte ſolis curſu præmitur tellus, alia longe ab eo di-
ſtat, alia per medium temperatur.
Igitur vti conſtitutio mundi ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index