Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
241
241 (219)
242
242 (220)
243
243 (221)
244
244 (222)
245
245 (223)
246
246 (224)
247
247 (225)
248
248 (226)
249
249 (227)
250
250 (228)
< >
page |< < (224) of 530 > >|
246224M. VITRVVII POLL. habet vocis ſonitum: ab ea verò, quæ ab angulo maxime abeſt, id eſt à longißimd
grauior exprimitur ſonit{us}.
Sed animaduerſione dignum putamus, quod ex Capella
&
Auſonio refert Ian{us} Parrhaſius, in arborib{us} muſicam rationem diuerſam eſſe.
Nam vt quæ procerior arbor eſt, & in altum tendit, eò magis vento pulſa acu-
tum reddit ſonum:
quæcunque verò quàm minimum abſunt ab radice, grauius,
&
rauco murmure quatiuntur. Auſonij loc{us} eſt in Epistola ad Paulinum quarta,
ſi quis &
hoc deſiderabit: Martiani autem, libro primo nuptiarum Philologiæ, ver-
ba hæc ſunt, Inter hæc mira ſpectacula, fortunarum\’ curſus, mot{us} nemorum, etiam
ſuſurrantib{us} flabris canora modulatio melico quodam crepitabat appulſu.
Nam
eminentiora prolixarum arborum culmina perinde\’ diſtenta acuto ſonitu reſulta-
bant.
Quicquid verò terræ confine ac propinquum ramis accliuib{us} fuerat, graui-
t{as} rauca quatiebat.
At media ratis per annexa ſuccentibus, duplis ac ſeſquialte-
ris, necnon etiam ſeſquitertijs, ſeſquioctauis, etiam ſine diſcretione iuncturis, licet
interuenirent limmata, concinebant.
Hoc autem íta eſſe, à ſerpentíbus lícet aſpícere. ] Galen{us} extre-
mo ſecundo libro de affectis locis tradit calorem motum excitare, frig{us} verò ocio-
ſum, &
ad motiones pigrum efficere animal. Inde animalia frigidioris naturæ per
hyemem ſolere latere, ipſ{as}\’ adeò viperas, ſi contractentur, deferantur\’, non mor-
dere:
contrà per æstatem, atque tum potißimum, cum caniculæ ardore exæſtuant,
ſæuire, &
furorem præ ſe ferre. Eò reſpexiſſe mihi videtur Ouidi{us} ſecundo Meta-
morphoſeos, cum ait:
Quæ\’ polo poſita eſt glaciali proxima ſerpens
Frigore pigra prius, nec formidabilis vlli,
Incaluit, ſumpſit\’ nou{as} feruorib{us} ir{as}.
Cum ſínt autem merídíanæ natíones anímís acutíſsímís. ]
Nationes quæ ad Meridiem vergunt, cum animi perſpicuitate, &
conſilio pluri-
mum valeant, virib{us} minimum poßint, ſeptentrionem incolentes, virib{us} innixæ,
&
conſilijs destitutæ franguntur. Vt verum ſit, cœli qualitate ingenijs aliquid ac-
cedere, aut adimi.
Vide Hippocratem lib. de aëre, aquis, & locis, Aristotelem pro-
blematon ſectione X I I I I.
at lib. V I I. politicorum, & Flauium Vegetium lib. I.
de re militari, cap. I.
Ita diuína mens cíuítatem populí Romaní egregía tempera-
táque regíone collocauít.
] Decebat ſcilicet eam vrbem, quæ erat futura
mundi caput, quæ tot populorum diſcordes feras\’ lingu{as} ſermonis commercio con-
traheret ad colloquia, quæ vna cunctarum gentium in toto orbe eſſet futura prin-
ceps, &
pollere conſilijs, & virib{us} valere. Ingrat{us} ſim, niſi acceptum beneficium,
non dico data occaſione, ſed vel petita tester.
Salue parens altera. Sequan{us} mihi
Castillio patria eſt, Roma me ἐπαλτγὰρ{ευ}κσας, id eſt, aliquo virtutis &
doctrinæ no-
mine complexa es, &
ita complexa, vt Romanum ciuem, nihil min{us} ſperantem, aut
ambientem, eſſe volueris.
Pro tanto munere, ne quid culpa deteram ingenij, dicam
non cum Horatio Flacco principem vrbium, ſed cum Frontino reginam te &
do-
minam orbis, terrarum deam, cui par nihil ſit, &
nihil ſecundum, dicam non vr-
bem, ſed orbis epitomen:
ea parte Polemonem oratorem imitatus, vti ex Galeni com-
mentario primo in librum Hippocratis de articulis didicim{us}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index