Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
251
251 (229)
252
252 (230)
253
253 (231)
254
254 (232)
255
255 (233)
256
256 (234)
257
257 (235)
258
258 (236)
259
259 (237)
260
260 (238)
< >
page |< < (233) of 530 > >|
255233DE ARCHITEC. LIB. VI. vocat, ebrietate verò φλυαρ{εἴ}α, id eſt importuna loquacit{as}. Conſueuiſſe autem in
lectis diſcumbere, præter alia loca, indicat Virgil.
Aeneid. lib. I.
Tu d{as} epulis accumbere diuum. Et Aeneid. II.
Inde toro pater Aene{as} ſic orſ{us} ab alto.
& alibi.
Toris iußi diſcumbere pictis.
Ad hæc Horati{us} lib. I. Sermonum Satyra I I I I.
Sæpe trib{us} lectis vide{as} cœnare quaternos. Et carm. lib. I. Ode X X V I I.
Cubito remanete preſſo.
Item Ouid. amorum lib. I. Elegia I I I I.
Cum premet ille torum, vultu comes ipſa modesto
Ibis vt accumb{as}.
Et lib. I I. de arte amandi.
Atque erit in ſocij fœmina parte tori.
suetoni{us} in Augusto, Neque cœnauit vnà, niſi vt in imo lecto aßiderent. Et pòſt.
Solebat & inæqualißimarum rerum ſortes, & auerſ{as} tabularum pictur{as} in con-
uiuio venditare, incerto\’ caſu ſpem mercantium vel frustrare, vel explere, ita vt
per ſingulos lectos licitatio fieret.
Terenti{us} in Heautont. Accurrunt ſerui, ſoccos
detrahunt, video alios festinare, lectos ſternere, cœnam apparare.
Columella lib. X I.
cap.
I. Villic{us} ſit frugalitatis exemplum, nec niſi ferijs dieb{us} accubans cœnet. Va-
leri{us} Maxim{us} lib.
I I. de inſtitutis antiquis. Fœminæ cum viris cubantib{us} ſe-
dentes cœnitabant.
Quin & apud veteres Romanos non fuiſſe vſum accumbendi,
ſed postea viros diſcumbere cœpiſſe, &
mulieres ſedere, quòd turpis viſ{us} eſt in
muliere accubit{us} Autor eſt Iſidor{us} lib.
X X. etymolog. ex Varrone de vita populi
Romani.
Catonem enim Vticenſem nunquam iacuiſſe niſi dormiturum, ſed ſediſſe
poſt cœpta ciuilia bella, &
auditam pharſalicam cladem, ſcribit Plutarch{us} in
ipſi{us} vita.
Sed & is accumbendi mos ad deos eſt tranſlat{us}. Nam in Capitolio ſtra-
tis trib{us} lectulis conuiuium apponebatur Ioui, Iunoni, &
Mineruæ. Iupiter verò,
id eſt ei{us} ſimulacrum, ſtatuebatur in lectulo recubans, Iuno &
Minerua in ſellis
ſedebant, ſeptem viri epulones appoſitis epulis conuiuia celebrabant.
Et ne mihi ne-
ceſſe ſit omnia omnium loca laudare.
Romæ vidim{us} in D. Ioannis Lateranenſis va-
letudinario, ſiue id ſit noſocomium, ſiue xenodochium, nam hoſpitale vocant, cum
hac in lecti ſponda inſcriptione,
ΗΔΓC. ΒΙΟC. ΤΟ. ΖΗΝ. ΓΛΥΚΥ. ΤΟ. ΘΑΝΕΙΝ. ΥΠΟΨΙΑ.
Item in ædib{us} D D. Eustathij & Quirici, in baſilica D D. Apostolorum, atque alijs
locis, Mutinæ etiam ſcalptos in marmorib{us} ſingulis ſingulos iacentes in lectulo ho-
mines, aliquando binos, ſubiecto puluillo cubito, appoſita ad lectum tripede menſa,
aliquãdo monopodio.
Ostendit et Venetijs huiuſmodi duo marmora Franciſc{us} Vale-
ri{us} Venet{us}, vnum Romanum, puſillum illud quidem, alterum à Feloponneſo vſque
aduectum.
Præterea Romæ in ædib{us} Hieronymi Maffei, & Matthæi Saßij viſun-
tur marmora non admodum abſimilia, vbi ſunt lecti duo decubitorij cum menſa
vna.
In vno ſedet vir ſeminud{us}, ſuppoſito humeris puluino, ad ei{us} genua eſt fœ-
mina prona innixa cubito.
Iuxta ſecundum lectum ſtat promiſſa barba ventroſ{us}
ſenex, Silenum eſſe crediderim, cui ſole{as} nud{us} iuuenis vt iacituro demit (ſole{as}
enim demere ſolitos eſſe, puluinis \’ inniti cœnantes, præter marmora, multis Mar-
tialis &
aliorum ſcriptorum locis probari poteſt) ponè verò ali{us} nud{us} inclina-
bundum ſustinet, dum detrahuntur.
Quod fuerat, cum hæc ſcriberem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index