Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
261
261 (239)
262
262 (240)
263
263 (241)
264
264 (242)
265
265 (243)
266
266 (244)
267
267 (245)
268
268 (246)
269
269 (247)
270
270 (248)
< >
page |< < (247) of 530 > >|
269247DE ARCHITEC. LIB. VI. atque κίωμ pro eodem Græci vſurpent: vocari autem ſecundum Atticos Πε{εί}{δτ}οομ,
quia {δτ}οά πλ{δι}ρὰμ, id eſt lat{us}, ſignificet.
Eſſe autem idem κίομ & {δτ}ύλ{ος} leg{as}
apud Claudium Galenum lib.
I. de alimentis.
Pares ſunt quatuor porticis altitudinibus. ] Vel primis Gramma-
maticæ ſacris initiati videbunt ſcribi oportuiſſe portic{us}, primo caſu multitudinis.
Triclinijs quatuor ſtratís. ] Triclinium pro lecto diſcubitorio ſiue accubi
torio dixit, qui tres conuiu{as} caperet.
Vt Varro lib. de re rustica III. cap. XIII.
Erat loc{us} celſ{us}, vbi triclinio poſito cœnabam{us}. Et lib. I. cap. LIX. In quo quidam
etiam triclinium ſternere ſolent cœnandi cauſa.
Aliàs ſignificat conclaue, vt ſuprà
cap.
V. Legi alicubi, nec ſuccurrit loc{us}, apud antiquos tres fuiſſe menſ{as}, vnde &
triclinium vocatum eſſet, primam domini, vxoris, liberorum, ſecundam hoſpitum,
tertiam domesticorum &
ſeruorum.
Noſtri autem eas andronas appellant. ] Andron{as} (inquit) appel-
lant itinera inter aul{as}, id eſt atria, cum andron Græcis loc{us} ſit domicily longitu-
dine angustior, in quo viri plurimi morabantur, autore Sexto Pompeio.
Secundum
autem Vitruuium œci, vbi virilia conuiuia fiunt.
Vide Suidam & Pollucem lib. I.
cap. VIII. Nam & virilia conuiuia dici andron{as} ait Hermola{us}. Apud Aristo-
telem quidem certè Politicorum lib.
II. legim{us} ſolennes epul{as}, publicáue conuiuia
à Cretenſib{us} primum, deinde à Lacedæmonijs andria vocata, quæ postea hi phidi-
tia nuncupauerint.
Patauini hodie viam arctiorem andronem nominant.
Xyſtos appellant. ]. Ex his quæ annotauim{us} lib. V. cap. XI. apparet xy-
ſta genere neutro ſcribendum.
Quam lectionem & aliquot ſcripti codices habent,
&
Ioannis sulpitij nomine editi retinuerunt.
Quæ Græcè dicuntur {δι}ιἀθυρα. ] Sunt repagula lignea, quib{us} arcen-
tur equi aut curr{us} ab ædium vestibulis.
Andre{as} Alciat{us} lib. de verb. ſign. eo
nomine intellexit, quæ ex tabulis conſiciuntur ad arcenda, dum valuæ aperiuntur,
irrumpentia frigora:
aut tabularum vice appoſitos ostijs tapet{as}, ſiue aulæa.
Noftri telamones appellant, cuius rationes quid ita, aut qua-
re, ex hiſtorijs non inuentiuntur.
] Memini ego Romæ accuratè hoc ac ſo-
licitè quæſitum, quod à Seruio Honorato Aeneid.
lib. I. ex Ennio explicatum ani-
maduertim{us}.
Ait enim Telamonem Latinè, Græcè Atlanta dici: & quadante-
n{us} innuit lib.
IIII. ibi.
Atlantem duro cœlum qui vertice fulcit.
Mirum eſt Vitruuium latuiſſe, hominem pleraque alia non vulgaria non indoctum,
neque imprudentem.
Quas nos Vergilias, Græci autem ωλ{ει}άδας. ] Ouidi{us} Fastorum
lib.
IIII.
Pleiades incipient humeros releuare paternos,
Quæ ſeptem dici, ſex tamen eſſe ſolent.
Vide Gellium noctium Atticarum lib. XII. Vitruui{us} lib. IX. cap. V. indicare
videtur e{as} eſſe in cauda tauri:
quod imitatur Plini{us} lib. II. cap. XLII. cum
tamen Ouidi{us} in Fastis &
cæteri tradant posteriores partes non videri. Ouidij
verſ{us} ſunt:
Vacca ſit an taur{us}, non eſt cognoſcere premptum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index