Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
271
271 (249)
272
272 (250)
273
273 (251)
274
274 (252)
275
275 (253)
276
276 (254)
277
277 (255)
278
278 (256)
279
279 (257)
280
280 (258)
< >
page |< < (255) of 530 > >|
277255DE ARCHITEC. LIB. VII. na. Non enim aliter videtur promereri, qui citat eos, quorum reſponſum,
quid ſenſerintſcribentes, non poteſt coram indicari.
Ego verò Cæſar, ne-
que alienis indicibus mutatis, interpoſito nomine meo id profero corpus,
neque vllius cogitata vituperans, inſtitui ex eo me approbare.
Sed omni-
bus ſcriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum ſolertiis
ex æuo collatis, abundantes aliis alio genere copias præparauerunt.
Vn-
de nos vti fontibus haurientes aquam, &
ad propria propoſita traducen-
tes, fœcundiores, &
expeditiores habemus ad ſcribendum facultates: tali-
busq́;
confidentes autoribus audemus inſtitutiones nouas comparare.
Igitur tales ingreſſus eorum habens, quos ad propoſiti mei rationes ani-
maduerti præparatas, inde ſumendo progredi cœpi.
Nanque primum
Agatarchus Athenis Aeſchylo docente, tragœdiam ſcenam fecit, &
de ea
commentarium reliquit.
Ex eo moniti Democritus, & Anaxagoras, de
eadem re ſcripſerunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum ra-
diorumq́;
extenſionem, certo loco centro conſtituto, ad lineas ratione na-
turali reſpondere:
vti de incerta re certæ imagines ædificiorum in ſcena-
rum picturis redderent ſpeciem:
& quæ in directis planisq́; frontibus ſint
figuratæ, alia abſcedentia, alia prominentia eſſe videantur.
Poſtea Sile-
nus de ſymmetriis Doricorum edidit volumen.
De æde Iunonis, quæ eſt
Sami Dorica Theodorus, Ionica Epheſi, quæ eſt Dianæ, Cteſiphon &

Metagenes.
De fano Mineruæ, quod eſt Priene Ionicum, Phileos. Item
de æde Mineruæ Dorica, quæ eſt Athenis in arce, Ictinus &
Carpion.
Theodorus Phoceus de Tholo, qui eſt Delphis.
Philo de ædium ſacra-
rum ſymmetriis, &
de armamentario, quod fuerat Pyræi portu. Hermo-
genes de æde Dianæ Ionica, quæ eſt Magneſiæ pſeudodipteros, &
Liberi
patris Teo monopteros.
Item Argelius de ſymmetriis Corinthiis, & Io-
nico Trallibus Aeſculapio, quod etiam ipſe ſua manu dicitur feciſſe.
De
Mauſoleo Satyrus &
Phyteus: quibus vere felicitas ſummum maxi-
mumq́;
contulit munus. Quorum enim artes æuo perpetuo nobiliſsi-
mas laudes, &
ſempiterno florentes habere iudicantur, & cogitatis egre-
gias operas præſtiterunt.
Nanque ſingulis frontibus ſinguli artifices ſum-
pſerunt certatim partes ad ornandum &
probandum, Leochares, Brya-
xes, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum, quorum ar-
tis eminens excellentia coëgit ad ſeptem ſpectaculorum eius operis per-
uenire famam.
Præterea minus nobiles multi præcepta ſymmetriarum
conſcripſerunt, vt Nexaris, Theocydes, Demophilos, Pollis, Leonides,
Silanion, Melampus, Sarnacus, Euphranor.
Non minus de machinationi-
bus, vti Cliades, Architas, Archimedes, Cteſibios, Nymphodorus, Phi-
lo Byzanteus, Diphilos, Charidas, Polyidos, Phyros, Ageſiſtratos.
Quo-
rum ex commentariis, quæ vtilia eſſe in his rebus animaduerti, collecta,
in vnum coëgicorpus, &
ideo maxime, quod animaduerti in ea re

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index