Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
271
271 (249)
272
272 (250)
273
273 (251)
274
274 (252)
275
275 (253)
276
276 (254)
277
277 (255)
278
278 (256)
279
279 (257)
280
280 (258)
< >
page |< < (256) of 530 > >|
278256M. VITRVVII POLL. Græcis volumina plura ædita, ab noſtris oppido quàm pauca. Fuſsitius
enim mirum de his rebus primus inſtituit ædere volumen.
Item Teren-
tius Varro de nouem diſciplinis, vnum de Architectura.
Pub. Septimius
duo.
Amplius verò in id genus ſcripturæ adhuc nemo incubuiſſe videtur,
cum fuiſſent &
antiqui ciues magni Architecti, qui potuiſſent non mi-
nus eleganter ſcripta comparare.
Nanque Athenis Antiſtates, & Cal-
leſchros, &
Antimachides, & Porinos Architecti, Piſiſtrato ædem Ioui
Olympio facienti, fundamenta conſtituerunt.
Poſt mortem autem eius,
propter interpellationem Reip, incepta reliquerunt.
Itaque circiter annis
ducentis pòſt, Antiochus rex, cum in id opus impenſam eſſet pollicitus,
cellæ magnitudinem, &
columnarum circa dipteron collocationem, epi-
ſtyliorum, &
cæterorum ornamentorum ad ſymmetriarum diſtributio-
nem, magna ſolertia ſcientiaq́;
ſumma, ciuis Romanus Coſſutius nobili-
ter eſt Architectatus.
Id autem opus non modo vulgo, ſed etiam in pau-
cis à magnificentia nominatur.
Nam quatuor locis ſunt ædium ſacra-
rum marmoreis operibus ornatæ diſpoſitiones, è quibus propriæ de his
nominationes clariſsima fama nominantur.
Quorum excellentiæ, pru-
dentesq́;
cogitationum apparatus, ſuſpectus habent in deorum ſeſsimo-
nio.
Primumq́; ædes Epheſi Dianæ Ionico genere ab Cteſiphonte Gno-
ſio, &
filio eius Metagene eſt inſtituta, quam poſtea Demetrius ipſius
Dianæ ſeruus, &
Peonius Epheſius dicuntur perfeciſſe. Mileti Apollini
item Ionicis ſymmetriis idem Peonius Daphnisq́;
Mileſius inſtituerunt.
Eleuſinæ Cereris & Proſerpinæ cellam, immani magnitudine, Ictinus
Dorico more, ſine exterioribus columnis ad laxamentum vſus ſacrificio-
rum pertexit.
Eam autem poſtea, cum Demetrius Phalereus Athenis
rerum potiretur, Philon ante templum in fronte columnis conſtitutis
proſtylon fecit.
Ita aucto veſtibulo laxamentum initiantibus, operiq́;
ſummam adiecit autoritatem.
In Aſty verò Iouem Olympium amplo
modulorum comparatu, Corinthiis ſymmetriis &
proportionibus (vti
ſuprà ſcriptum eſt) architectandum Coſſutius ſuſcepiſſe memoratur.
Cu-
ius commentarium nullum eſt inuentum:
nec tamen à Coſſutio ſolum
de his rebus ſcripta ſunt deſideranda, ſed etiam à C.
Mutio, qui magna
ſcientia confiſus ædes Honoris &
Virtutis Marianæ cellæ, columnarumq́;
&
epiſtyliorum ſymmetrias legitimis artis inſtitutis perfecit. Id verò ſi
marmoreum fuiſſet, vt haberet, quemadmodum ab arte ſubtilitatem, ſic
à magnificentia &
impenſis autoritatem, in primis & ſummis operibus
nominaretur.
Cum ergo & antiqui noſtri inueniantur non minus quàm
Græci fuiſſe magni Architecti, &
noſtræ memoriæ ſatis multi, & ex his
pauci præcepta edidiſſent, non putaui ſilendum, ſed diſpoſite ſingulis vo-
luminibus de ſingulis exponendum.
Itaq; quoniam ſexto volumine pri-
uatorum ædificiorum rationes perſcripſi, in hoc qui ſeptimum tenet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index