Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
271
271 (249)
272
272 (250)
273
273 (251)
274
274 (252)
275
275 (253)
276
276 (254)
277
277 (255)
278
278 (256)
279
279 (257)
280
280 (258)
< >
page |< < (258) of 530 > >|
280258M. VITRVVII POLL. ratio, ad omne ædium ſacrarum gen{us}, id eſt Ionicarum, Doricarum, Corinthiarum,
&
Tuſcanarum pertineat.
Et Líberí patrís teomonopteros. ] Coaluerunt uitioſa inſitione duæ
dictiones.
Monui lib. III. non vnam eſſe, ſed du{as}, hoc ſenſu, In Teo fuit ædes mono-
pteros dicata Baccho, de qua ſcripſit Hermogenes.
Quid autem eſſet monopteros ædes,
ſcripſim{us} lib.
IIII. cap. VII. De Teo verò dixi lib. III. cap. II. Lege Strabonem
lib.
XIIII. & Stephanum Byɀantinum lib. de vrbib{us}.
De Mauſoleo Satyrus & Pytheus. ] Meminit Pythij veteris cuiuſ-
piam Architecti cap.
I. lib. I. qui ædem Mineruæ ſit Prienæ Architectat{us}. Et
lib.
IIII. cap. III. Pytheum dicit, vt poßit idem eſſe Architect{us}: tantum moneo,
nihil ſtatuo.
Nanque ſíngulís frontíbus ſíngulí artíſíces. ] De Mauſoleo Plini{us}
lib.
XXXVI. cap. V. in hunc modum tradit, Patet ab Austro & Septentrione
ſexagenos ternos pedes.
Breui{us} à frontib{us} toto circuitu pedes quadringentos vnde-
cim.
Attollitur in altitudinem XXV. cubitis. Cingitur columnis XXXVI. Ab
Oriente cælauit Scop{as}, à Septentrione Briaxes, à Meridie Timothe{us}, ab occaſu Leo-
chares.
Lege reliqua.
Coëgít ad ſeptem ſpectaculorum eíus operís perueníre for-
mam.
] Orbis ſeptem miracula præter cæteros recenſet Caßiodor{us}, Variarum
lib.
VII. Ei{us} verba hæc ſunt, Ferunt priſci ſeculi narratores fabricarum ſeptem
tantum terris attributa miracula.
Epheſi Dianæ templum, Regis Mauſoli pulcher-
rimum monumentum, à quo &
Mauſolea dicta ſunt, Rhodi ſolis æneum ſignum,
quod Coloſſ{us} vocatur, Iouis Olympici ſimulacrum, quod Phidi{as} prim{us} artificum
ſumma elegantia ebore auro\’ formauit, Cyri Medorum regis dom{us}, quam Mem-
non arte prodiga, illigatis auro lapidib{us} fabricauit, Babyloniæ muri, quos Semira-
mis regina latere cocto, ſulphure, ferro\’ conſtruxit, Pyramides in Aegypto, qua-
rum in ſuo ſe ſtatu vmbra conſumens vltra conſtructionis ſpatia nulla parte reſpi-
citur.
Si quis, quæ de orbis miraculis ſcribunt Diodor{us} Sicul{us}, & Antipater
lib.
I. Epigrammaton Græcorum cum his & quæ memor at Higin{us} libri fabula-
rum capite CCXXIII.
conferat, poterit quatuordecim colligere. tam diuerſa
traduntur.
Eupranor. ] Scribo Euphranor, vt apud Plinium lib. XXXV. cap. XI.
In deorum ſeſsímonío. ] Pro templis interpretor, quod tamen non memi-
ni apud alium autorem legere.
Aedes Honorís & Vírtutís Maríanæ cellæ. ] Ei{us} ædis mentio eſt
lib.
III. cap. I. & apud Plutarchum lib. de fortuna Romanorum. Marmorea tabu-
la inuenta in via Flaminia indicat de manubijs Cimbricis &
Theutonicis extru-
ctam.
Fuit autem in ea Exquilini montis parte, quæ vulgò Merulana pro Mariana
vocata eſt.
Illud verò prætermitti non debet, quod D. Augustin{us} intellexit libro
de ciuitate dei quinto, cap.
XII. (quem locum inueni{as} in nono ſermone ſecundæ par-
tis roſarij Bernardini à bustis, &
ſexageſima conſyderatione primæ partis gloriæ
mundi Bartholomæi à Chaſſeneo, falſo citatum, vt hac quoque parte demerear ſtu-
dioſos) neminem Honoris templum ingredi potuiſſe, qui non eſſet pri{us} Virtutis
ingreſſ{us}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index