Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
281
281 (259)
282
282 (260)
283
283 (261)
284
284 (262)
285
285 (263)
286
286 (264)
287
287 (265)
288
288 (266)
289
289 (267)
290
290 (268)
< >
page |< < (260) of 530 > >|
282260M. VITRVVII POLL. uigationibus & polituris cum fuerint perfecta) incernatur marmor, &
ſupra loricæ ex calce &
arena inducantur. Sub dio verò maxime idonea
faciunda ſunt pauimenta, quod contignationes humore creſcentes, aut
ſiccitate decreſcentes, ſeu pandationibus ſidentes, mouendo ſe, faciunt vi-
tia pauimentis.
Præterea gelicidia & pruinæ non patiuntur ea integra
permanere.
Itaque ſi neceſsitas coëgerit, vt minime vitioſa fiant, ſic erit
faciundum.
Cum coaxatum fuerit, ſuper altera coaxatio tranſuerſa ſter-
natur, clauisq́;
fixa duplicem præbeat contignationi loricationem: dein-
de ruderi nouo tertia pars teſtæ tuſæ admiſceatur, calcisq́;
duæ partes ad
quinque mortarii mixtionibus præſtent reſponſum.
Statuminatione fa-
cta, rudus inducatur, idq́;
pinſum abſolutum ne minus pede ſit craſſum.
Tunc autem nucleo inducto (vti ſuprà ſcriptum eſt) pauimentum è teſ-
ſera grandi circiter binum digitum cæſa ſtruatur, faſtigium habens in pe-
des denos, digitos binos:
quod ſi bene temperabitur, & recte fricatum
fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum.
Vtiautem inter coagmenta mate-
ries ab gelicidiis ne laboret, fracibus quotannis ante hyemem ſaturetur,
ita non patietur in ſe recipere gelicidii pruinam.
Sin autem curioſius vi-
debitur fieri oportere, tegulæ bipedales inter ſe coagmẽtatæ ſupra rudus
ſubſtrata materia collocentur, habentes ſingulis coagmentorum fronti-
bus exciſos canaliculos digitales:
quibus iunctis impleantur calce ex oleo
ſubacta, confricenturq́;
inter ſe coagmenta compreſſa. Ita calx, quæ erit
hærens in canalibus, dureſcendo, non patietur aquam, neque aliam rem
per coagmenta tranſire.
Cum ergo ſuerit hoc ita perſtratum, ſupra nu-
cleus inducatur, &
virgis cædendo ſubigatur. Supra autem ſiue ex teſſe-
ra grandi, ſiue ex ſpica teſtacea ſtruantur, faſtigiis, quibus eſt ſuprà ſcri-
ptum, &
cum ſic erunt facta, non cito vitiabuntur.
IN CAPVT I. ANNOTAT.
Et índucatur cum ſtatumíne rudus. ] Statumen dicitur, quicquid
prθ fulcimento ſternitur, id eſt pauimentorum imum ſtratum, inductionis corium
imum.
Fieri ſtatumen debere in pauimentis non minore ſaxo, quàm quod poßit ma-
num implere, paulò pòſt tradit.
Síaut omnís. ] Non dubito quin ſcribendum ſit, Sin autem omnis, ſententiæ
ita postulante, &
adiuuantib{us} aliquib{us} libris.
Fíſtucatíoníbus cum magna cura ſolídetur. ] Id eſt palationib{us},
palis aut ſublicis vſtulatis conſixis, &
machinis adactis. Aut ſimpliciter intellige
ſolum fistuca exæquari &
firmari: quod Plini{us} tradit libri XXXVI. cap. XXV.
qua in ſignificatione ſuprà vſ{us} eſt lib. III. cap. III. & infrà lib. X. cap. III.
Pandatíone ſídentíbus. ] Hoc ipſo in capite paulò mox, Contignationes
humore creſcentes, aut ſiccitate decreſcentes, ſeu pandationib{us} ſidentes, mouendo ſe
faciunt vitia pauimentis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index