Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
291
291 (269)
292
292 (270)
293
293 (271)
294
294 (272)
295
295 (273)
296
296 (274)
297
297 (275)
298
298 (276)
299
299 (277)
300
300 (278)
< >
page |< < (274) of 530 > >|
296274M. VITRVVII POLL. tur, & poſt. ita erit atramentum tectorib{us} non inuenustum Varro libri tertij de re
rustica, cap.
II. Quam neque pictor, neque tector vidit vnquam.
Sed etiam mortario collocato. ] Mortarium dixit pro loco, vbi adnit-
tente certatim hominum multitudine, materia pinſitur, &
ſubigitur, vti antè pro
conceptaculo ſiue lacuſculo, et alueo, cum ait, ſed purũ ferrum è mortario liberetur.
Etiam ſi ibi pro ſubacta materia videri poßit dictum. Hoc autem ſic expreßit Pli-
ni{us} lib.
XXXVI. cap. XXIII. In Græcia tectorijs etiam harenatum quod indu-
cturi ſunt, pri{us} in mortar{io} ligneis vectib{us} ſubigunt.
Itaque parietibus veteribus nonnulli cruſtas excidentes. ] Si
pro geometrarum, arithmeticorum\’ menſulis abacos intelligere placet, Senſ{us} hic
erit horum verborum, Tectoriorum tanta fuit apud veteres craßitudo, vt exectis
geometræ, &
logistæ, id eſt algoristæ in ſupputationib{us} ſuis pro menſulis & tabu-
lis deformatorys vterentur.
Porrò autem illud admonendum puto, vſos eſſe antiquos
ad parietum tectoria, præter albarium op{us} atque marmoratum, ſectis in quadra-
ta, tabul{as}, ſexangula, triquetra, marmoribus, alabastrite, porphyrite, ophite, iaſpide,
&
id gen{us} lapidib{us}, atque vitro Hæ adactæ crustationes nominabuntur, illæ ve-
rò inductæ, Nec tantum toti parietes vno aliquo marmoris genere operiebantur, ve-
rum &
interraſo marmore, vermiculatis\’ ad effigies rerum & animalium cru-
ſtis.
Lapidem quoque pinxerunt, quod Claudij principatu inuentum: Neronis verò,
macul{as}, quæ non eſſent, in crustis inſerendo vnitatem variare, vti Plini{us} Secun-
d{us} refert naturalis historiæ libri trigeſimiquinti capite primo.
Neque defuit in in-
crustationib{us} ſcalpturatum gen{us}, id eſt ſcalpro malleolo adacto ad effigiem re-
rum atque animalium exciſum.
Nam & pauimentum ſcalpturatum fuiſſe Romæ
in æde Iouis Capitolini idem Plini{us} lib.
XXXVI. cap. XXV. memorat. Inducta-
rum verò aliæ quidem ſunt puræ, aliæ pictæ, aut cælatæ, id eſt inſignitæ ſiue aſperæ.
Nos, niſi decipior, anaglyphicum op{us} dicere poſſum{us}, cum extabit, ſicut diaglyphi-
cum, quando introrſ{us} fiet impreßio.
Quæ pinguntur, aut in ſicco fiunt, aut in vdo:
vdis natiu{us} color conuenit, ſiccis factici{us} Nouum inuentum eſt pictori{as} crust{as}
vernice illuminare, de quo libro ſeptimo.
Admiſcuerunt & incrustationib{us} con-
ch{as}, potißimum fontium fornicib{us}.
Quod gen{us} videtur in villa Ciceronis ad For-
mi{as} Campaniæ oppidum, interſparſis purpuris, peloridib{us}, cæteris´ue conchis, &

Romæ aliquot locis.
Id quod recentiores imitati ſunt non infeliciter.
Cruſtas excidentes pro abacis vtuntur. ] Abac{us} autore Capella,
lib.
geometriæ, res eſt depingendis deſignandis\’ opportuna formis, hoc eſt eodem in-
terprete menſula hyalini pulueris reſperſione colorata, vbi vel lineares duct{us}, vel
circulares flex{us}, vel triangulares anfract{us} radio deſcribuntur.
De quo non existi-
mo Vitruuium ſenſiſſe, ſed de ijs qui ad ſeſſum habiles ſunt, vti capite ſtatim pro-
ximo, Abaci ex atramento ſunt ſubigendi, &
poliendi cuneis ſilaceis, ſeu miniaceis
interpoſitis.
Vtitur in eadem re Plini{us} libri trigeſimitertij capite vltimo, atque lib.
XXXV. cap. VI. Et Sidoni{us} Epistolarum libro ſecundo, In hac (ait) ſtibadium, &
abac{us} nitens.
Stibadio enim ſiue abaco fulti conuiuæ diſcumbebant. Vulg{us} pro
abaco corrupta &
trunca voce bancum appellat. Sciendum enim primo herbis &
ligno ramis\’ humi ſtratos fuiſſe toros, à tortis herbis dictos, &
ab eiſdem à Græcis
ςιβάδ{ςυ}, à nostris ſtibadia:
postea inualeſcente luxuria humo ſublatos eſſe,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index