Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
301
301 (279)
302
302 (280)
303
303 (281)
304
304 (282)
305
305 (283)
306
306 (284)
307
307 (285)
308
308 (286)
309
309 (287)
310
310 (288)
< >
page |< < (284) of 530 > >|
306284M. VITRVVII POLL. Cum ibi vena forte inueniretur, nihilominus vti argentum perſequeban-
tur.
Itaque antiqui egregia copia ſilis ad politionem operum ſunt vſi.
Item rubricæ copioſe multis locis eximuntur, ſed optimæ paucis, vti
Ponto Sinope, &
Aegypto, in Hiſpania Balearibus, non minus etiam
Lemno, cuius inſulæ vectigalia, Athenienſibus Senatus populusq́;
Roma-
nus conceſsit fruenda.
Parætonium verò ex ipſis locis, vnde foditur, ha-
bet nomen.
Eadem ratione Melinum, quod eius vis metalli inſulæ Cy-
cladi Melo dicitur eſſe.
Creta viridis item pluribus locis naſcitur, ſed opti-
ma Smyrnæ.
Hanc autem Græci θεο{δι}ότιομ vocant, quod Theodotus no-
mine fuerat, cuius in fundo id genus cretæ primum eſt inuentum.
Auri-
pigmentum, quod ἀρ{δέ}νιηομ Græcè dicitur, foditur Ponto.
Sandaraca
item pluribus locis, ſed optima Ponto, proxime flumen Hypanim habet
metallum.
Aliis locis, vt inter Magneſiæ & Epheſi fines, ſunt loci vnde
effoditur parata, quam nec molere, nec cernere opus eſt, ſed ſic eſt ſubtilis,
quemadmodum ſi qua eſt manu contuſa &
ſubcreta.
IN CAPVT VII. ANNOTAT.
Colores alij ſunt, qui perſe certis locis procreantur. ] Colorum
aliqui ſunt natiui, id eſt, vt vulg{us} vocat, minerales, qui fodiuntur:
quos numerat
Plini{us} lib.
XXXV. cap. VI. ſinopim, rubricam, parætonium, erethriam, & auri-
pigmentum.
Alij ſunt factitij, qui mixtura & arte finguntur. De ijs, qui naſcun-
tur, hoc cap.
& proximis duob{us} loquitur: de alijs, qui fiunt, reliquis capitib{us}
ſermo erit.
Vti quod Græcè ὦχρα dicitur. ] Ochra lutea eſt, quod & nomen in-
dicat, ſed cum vritur, fit rubra, restincta verò aceto purpurea Scribit Plini{us} di-
cto cap.
VI. Ochram etiam fieri exusta rubrica in ollis nouis, luto circunlitis. Nam
&
in Topaɀio inſula rubri maris naſci, idem ex autoritate Iubæ refert. Quo in loco
deſidero in Plinio diligentiam.
fit enim fabrilis rubrica ex Ochra, non Ochra ex ru-
brica, vti eſt apud Theophrastum πε{εί} λίθωμ, &
Dioſcoridem libri quinti, cap.
LXII. quem de Ochra cap. LVIII. legito. Fortè ſcripſerat, Ex ea exusta fit ru-
brica:
ne vir ille doctißim{us} falſa præcipere videatur. Niſi existimam{us} virum Se-
natoriæ dignitatis, in\’ Reipub.
munerib{us} occupatum, ſucciſiuis horis vix potuiſſe
quot excerpſit deſcribere.
Tunc ſpecus ſub terra fodiebantur. ] Metallici puteos cum Plinio li-
bro trigeſimotertio capite ſexto appellant, quos in Germania audio ad quingentorum
paſſuum altitudinem eſſe effoſos, id eſt, altos pedes ter mille ſeptingentos &
quin-
quaginta.
Egregia copia ſilis. ] Silis præcipua tria genera apud Plinium reperio li-
bro XXXIII.
cap. XII. Atticum, marmoroſum, & preſſum ſiue Scyricum, pro-
prie\’ limum eſſe.
Adferri ibidem tradit ex Achaia, atque item è Gallia quod lu-
cidum vocetur, cui{us} meminit lib.
XXXV. cap. VI. Paulò antè indicauim{us} ex
hoc loco existimare nos ſil lutei eſſe coloris.
Cum enim Ochra Attica carerent,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index