Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
301
301 (279)
302
302 (280)
303
303 (281)
304
304 (282)
305
305 (283)
306
306 (284)
307
307 (285)
308
308 (286)
309
309 (287)
310
310 (288)
< >
page |< < (287) of 530 > >|
309287DE ARCHITEC. LIB. VII. nace cocta, de qua cap. XII. inferi{us}, eſt alia foßitia apud Dioſcoridem lib. V. cap.
LXXI. Reperitur autem cum auro & argento in fodinis colore flammeo, vulg{us}
arſenicon rubrum vocat:
quod autem mixtum lutei eſt coloris, dicitur auripigmen-
tum, id eſt croceum arſenicon.
Eſt & tertium arſenici gen{us}, album, etiam foßi-
tium.
Riſagalum autem quod vocant, in genere eſt facticiorum. Fit verò à chy-
mistis arſenico, quod illis abſolute eſt album &
natiuum, & auripigmento, quod
croceum arſenicum illis eſt, æquis portionib{us} mixtis &
ſublimatis.
Proximè flumen Hypanim habet metallum. ] Metallum vocabu-
lum eſt ωολύσΗμομ.
Significat enim metallicam fodinam vt apud Ptolemæum
geographiæ libro ſeptimo, in Chalcitide æris metalla, &
Plinium non ſemel libro
XXXIIII.
& apud eundem Plinium lib. XXXVIII. æraria & argentaria
metalla, &
alibi. Significat etiam venam ex qua excoquitur metallum, & ipſum
excoctum.
Eſt & aliorum foßilium fodina: ex hoc loco Sandarachæ, & capite no-
no Minij, vti apud Dioſcoridem libro quinto, cap.
LIX. & cap. LX. quomodo He-
rodot{us} dixerat, ſalis in Libya circa Atlantem eſſe metallum, &
poſt hos Strabo li-
bro quinto lapidis Tiburtini in Italia, &
Oneſicrit{us} rubricæ in Carmania. Et Lu-
can{us} ait, Silicum laſſata metallis.
Dixiſſe autem Græcos metalla, quod vbicunque
vna inuenta vena eſt, non procul inuenitur alia autor eſt Plini{us} lib.
XXXIII.
cap. VI. hoc eſt quòd ἄλλομ μετὰ ἄλλομ inueniatur.
De minij rationib{us}. # CAP. # VIII.
INGREDIAR nunc minii rationes explicare. Id
autem agris Epheſiorum Cilbianis primum memora-
tur eſſe inuentum, cuius &
res, & ratio ſatis magnas ha-
bet admirationes.
Foditur enim gleba, quæ Anthrax
dicitur, antequam tractationibus ad minium perue-
niat, vena vti ferreo magis ſubrufo colore, habens circa
ſe rubrum puluerem.
Cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras
emittit lacrymas argenti viui, quæ à foſſoribus ſtatim colliguntur.

glebæ cum collectæ ſunt in officinam, propter humoris plenitatem con-
iiciuntur in fornacem, vt interareſcant, &
is qui ex his ab ignis vapore
fumus ſuſcitatur, cum reſedit in ſolum furni, inuenitur eſſe argentum vi-
uum.
Exemptis glebis, guttæ eæ, quæ reſidebunt, propter breuitates non
poſſunt colligi:
ſed in vas aquæ conuerruntur, & ibi inter ſe congruunt,
&
vnà confunduntur. Eæ autem cum ſint quatuor ſextariorum menſu-
ræ, cum expenduntur, inueniuntur eſſe pondo centum.
Cum in aliquo va-
ſe eſt conſuſum, ſi ſupra id lapidis centenarii pondus imponatur, natat in
ſummo:
neque eum liquorem poteſt onere ſuo premere, nec elidere, nec
diſsipare:
centenario ſublato, ſi ibi auri ſcrupulum imponatur, non nata-
bit, ſed ad imum per ſe deprimetur.
Ita non amplitudine ponderis, ſed
genere ſingularum rerum grauitatem eſſe non eſt negandum.
Id

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index