Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
311
311 (289)
312
312 (290)
313
313 (291)
314
314 (292)
315
315 (293)
316
316 (294)
317
317 (295)
318
318 (296)
319
319 (297)
320
320 (298)
< >
page |< < (295) of 530 > >|
317295DE ARCHITEC. LIB. VII. tallorum fodinis per ſe ortum, aut abraditur à materia metallica. meminerunt Dio-
ſcorides lib.
V. cap. LVI. Galen{us} libro memorato ſimplicium IX. Theophrasto όιομ
ἄμμχ, Plinio eſt arena:
re enim vera, qui lapis laɀuli vocatur, ſabuloni, arenæ´ue
duræ eſt ſimile.
Cuiuſmodi verò ſit eligenda, docet Dioſcorides, nempe, quæ vehe-
menter ſit ſaturata colore cæruleo, quomodo autem temperari debeat, hoc loco Vitru-
ui{us}.
Cærulei etiam nomine intelligi poſſe gemmam, quam officinæ Turcicam ap-
pellant, autor eſt Hermola{us}.
Id quamuis fiat mihi veriſimile, auſim tamẽ affirmare
cyanon eſſe gemmã è pellucentium numero, adeo\’ Sapphiro eſſe ſimilem, vt vtran
rem gemmarij vna Sapphiri voce nominent.
De quib{us} Theophrast{us}, & poſt eum
Plini{us} lib.
XXXVII. cap. IX. Reddetur (inquit) per ſe cyanos, accommodato paulò
antè iaſpidi nomine, colore cæruleo:
& quæ ſequuntur. Nam cùm proximo capite,
cæruleam iaſpidem circa Thermodoontem amnem eſſe traderet, innuebat id gen{us},
cyanon aut dici, aut certè poſſe vocari, quod tamen proprium erat nomen pellucen-
tis gemmæ.
Quo in loco grauiter errant, qui lapidem cæruleum, & cyaneam gem-
mam, pro eadem re accipiunt, cum ille ſit metallica arena (ſiue lapidem cum non-
nullis appelles) non tranſlucens, hæc verò pelluceat.
Cæterùm Ludouic{us} Vertoman{us}
Roman{us} patriti{us} ſuæ nauigationis libro tertio, qui eſt rerum Perſicarum, Eranon
lapillum in Euphrate inueniri dicit, eum\’ eſſe, qui Turcica vulgò dicatur.
Scri-
bam, quod ſentio.
Cum duorum colorum permistis ſuccis conſtans Turcica quæ voca-
tur gemma, ex cæruleo lactea ſit, addubitari poteſt, num ſit iaſpidis ea ſpecies, quam
Plini{us} lib.
XXXVII. cap. VIII. modò aëriɀuſam, modò boream à Græcis teſta-
tur appellari, cælo autumnali matutino ſimilem.
Vidit hoc ante me, ſed ſuppreſſo
Plinij nomine, Agricola, qui ſubterranea diligentißime perſecut{us} eſt.
Alexandriæ primum ſunt inuentæ. ] Cæruleum enim & naſcitur, &
fit.
In Alexandria Aegypti primum temperatum eſt, Inde diuiſio illa apud Theo-
phrastum libro πε{ει} λίθωμ, Κυανὸς ο μὲμ ἀυτοφυ\‘ας, ο {δι}ὲ σκευαςὸς, ẅ{αν}{δρ} @υ
ΑιγύπΤω.
Εκύθης {γδ} ἔςιμ ἀυΤοφυὴς, κοὺ κύπ{ει}{ος}.
Arena enim cum nitri flore conteritur. ] Cærulei tria antiquit{us}
fuiſſe genera refert Plini{us} lib.
XXXIII. cap. vltimo: & ante eum Theophraſt{us}
libro memorato:
Aegyptium, quod maximè probatur, Scythicum, quod cum teritur,
in quatuor colores mutatur, candidiorem, nigriorem´ue, craßiorem, tenuiorem´ue, &

Cyprium, quod Scythico præfertur.
Sed id Scythicotribuit Plini{us}, quod de cæruleo
in vniuerſum Theophrast{us} intellexit.
Acceſſerunt postea Puteolanum & Hiſpa-
nienſe.
Vide reliqua. Factitij nunc multæ ſunt ſpecies qu{as} in pictura explicabim{us}.
Cum nitri flore. ] Nitri florem intelligo, non Arabum baurach, id eſt, aphro-
nitrum, de quo Dioſcorides lib.
V. cap. LXXVIII. & Plin. lib. XXXI. cap. X.
ſed fauillam nitri, id eſt, quod eſt in nitro leuißimum & candidißimum, vt in ſalè
fauillam interpretatur Plini{us} lib.
XXXI. cap. VII.
Et æri Cyprio limis craſsis, vt ſcobis, facto immixta conſper-
gitur.
] Id eſt delimatæ æris Cyprij ſcobi ſiue ramento trita arena mixta aſpergi-
tur.
Fuiſſe autem primã æris inuentionẽ in Cypro autor eſt Plini{us} lib. XXXIIII.
cap. II. à quo æs Aelio Spartiano cuprum, vti hodie, vocatum, & æroſa Cypros
Verrio, atque cuprini claui Palladio, libro ſecundo capite decimoſexto, vti Plinio li-
bro XXIII.
capite tertio, vas cupreum. Nam idem Cyprium pro ære Cyprio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index