Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
321
321 (299)
322
322 (300)
323
323 (301)
324
324 (302)
325
325 (303)
326
326 (304)
327
327 (305)
328
328 (306)
329
329 (307)
330
330 (308)
< >
page |< < (299) of 530 > >|
321299DE ARCHITEC. LIB. VII. agebam{us}, cum ſtella piſce attulit purpur{as} aliquot Philipp{us} Stroɀɀi{us} Florenti-
n{us}.
Solebat enim vir ille benè doct{us} non rarò inuiſere Mecœnatem meum, tum re-
gium legatum, diſſerendi cauſa de rerum natura, potißimum piſcium.
Ex illis, in-
quam, contuſis purpuris excepim{us} ſaniem violaceam gratißimam.
Porrò autem, vt
nihil relinquam, quod poßit ſtudioſos adiuuare, illud prætereundum non eſt, à Cice-
rone Academic.
IIII. dici mare purpureum, quo postea vſ{us} eſt Virgili{us} Georg.
quarto, non in hac tantum parte Ciceronis imitator, à Propertio lib. I. ad Gallum,
purpureum papauer quod Catull{us} in Epithalamio Iuliæ &
Mallij luteum dicit,
&
quæ aliquanto ſunt remotiora à Virgilio primo Georg. purpureum capillum Niſi,
quod imitat{us} Tibull{us} Elegia IIII.
lib. I. vocat purpuream Niſi comam, ab eo-
dem Aeneid.
I. purpureum lumen iuuentæ, & ſexto Aeneidos lumine vestire
purpureo, ab Horatio in principio ſtatim lib.
IIII. Carminum purpureos olores, ab
Albinouano apud Thyleſium purpuream niuem.
Eſt autem, vt nos postea reperi-
m{us} ex Elegia, quæ nunc incerto autore legitur de morte Augusti.
Sed purpu-
reum (quod de posteriorib{us} &
ſimilib{us} dictum volum{us}) autorib{us} Porphyrione
&
Acrone apud Poët{as} accipitur pro pulchro, id eſt, vt interpretor, cui ineſt natu-
ralis pulchritudo, cui ſyncer{us} candor.
Addam & hoc, quòd haud temerè niſi apud
Seruium in octauum Aeneidos librum inueni{as}, purpuram Gallica lingua dictam
fuiſſe Virgæ, inde illud, Virgatis lucent ſagulis.
De purpurarum generib{us} lege
Athenæum libro tertio.
Equibus plagis purpurea ſanies. ] Conchyliorum, id eſt purpurarum
cruore nigrantis roſæ colore ſublucente vtuntur partim tingentium officinæ, par-
tim pictores colore excellentißimo &
ſuauißimo. Quomodo ad lan{as} apparari de-
beat, docent Plini{us} lib.
IX. cap. XXXVIII. & Iuli{us} Pollux cap. IIII. lib. I.
Verùm, vt rectè monuit Seneca naturalium quæstionum lib. I. cap. III. Purpura
eodem conchylio, non in vnum modum exit.
intereſt quantum macerata ſit, craßi{us}
medicamentum, an aquati{us} traxerit, ſæpi{us} merſa ſit, an excocta, an ſemel tincta.

In eam luſit Caßiodor{us} Variarum libro primo, in ea Epistola, quæ ſcribitur Theoni.

Pictores verò ipſo purpureo vtuntur cruore trito in mortario, ſicuti indicat Vitru-
ui{us}, aut creta argentaria in eum liquorem feruenti aheno addita, &
inebriata.
bibit enim eum colorem celeri{us} lanis:
purpuriſſum vocat Plin lib. XXXV. cap. VI.
Argentaria autem creta nitorem argenteum reddit eodem autore dicti libri cap.

XVII.
Meminit & lib. XVII. capite octauo. Flaui{us} Vopiſc{us} in diuo Aurelia-
no purpurei pallij meminit, quod Perſarum rex ab Indis interiorib{us} acceptum
Aureliano dederat, ad quod cum matronæ, atque ipſe Aurelian{us} ſu{as} purpur{as}
iungerent, cineris ſpecie decolorari videbantur, diuini comparatione fulgoris.
Talem
purpuram ſandycem Indicam facere, ſi curetur, idem tradit dici, memoratum\’
pallium eo purpuræ genere, quod postea nec vlla gẽs detulit, nec Roman{us} orbis vi-
dit, in templo Iouis opt.
Max. fuiſſe. Et blattam gen{us} fuiſſe purpuræ conijci poteſt,
quòd Eutropi{us} ſcribat Neronem blatteis funib{us} piſcatum, quem Suetoni{us} purpu-
reis feciſſe tradat.
Prudens hîc omitto coccinum, quem nostri ſcarlatam, Itali gra-
nam vocant, &
chermeſinum, quoniam de eis copioſe traditum eſt ab Hermolao in
cap.
de ſaxifraga, & de cocco baphica, & à Braſauolo in examine ſyruporum.
Quod ex concharum marinarum teſtis eximitur, & c. ] Non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index