Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
321
321 (299)
322
322 (300)
323
323 (301)
324
324 (302)
325
325 (303)
326
326 (304)
327
327 (305)
328
328 (306)
329
329 (307)
330
330 (308)
< >
page |< < (300) of 530 > >|
322300M. VITRVVII POLL. igitur ab ostreis piſcib{us}, quod existimauit Christophor{us} Landin{us} vir alioqui
doct{us}, ſed ὰπὸ *** ὀςράκ{ομ}, id eſt testa, quod ex conchylijs ſiue purpuris legatur,
tectis testa piſcib{us}.
Quanquam purpuram ostrearum quandam eſſe ſpeciem anno-
tatum eſt.
Nam ӧςρẜα gen{us} eſſe ad omnia testacea, ӧςρεα autem ſine diphthongo
ſpeciem ex Aristotele admonuit Galen{us} libro ſimplicium medicamentorum XI.
Athenæ{us} certè libro tertio per {ει} diphthongum veteres proferre ſolitos adfirmat,
nec aliter apud Cratinum &
Epicharmum ſcriptum reperiri, Platonem verò in
Phædro dixiſſe correpta, per ε ſcilicet.
Ego in extrema Timæi pagina id inueni. Vi-
tioſum Athenæi codicem habuit Hermola{us}, Archilochum enim pro ſcriptore lau-
dat, cum ſint ἀρχίλοχοι Cratini op{us}, ita enim legitur, Κρατῖν{ος} ἀρχιλόχοις.
Alio-
quin ignorare non poterat Cratinum ſcripſiſſe Archilochos, quos paulò antè, eodem
verſu legerat citatos, ne laudem quartum &
nonum libros, in quib{us} id op{us}
nominatur.
De purpureis colorib{us}. # CAP. # XIIII.
FIVNT etiam purpurei colores infecta creta rubiæ
radice, &
hyſgino: non minus & ex floribus alii colo-
res.
Itaque tinctores cum volunt ſil Atticum imitari,
violam aridam coniicientes in vas cum aqua confer-
ueſcere faciunt ad ignem:
deinde cum eſt temperatum,
coniiciunt in linteum, &
inde manibus exprimentes,
recipiunt in mortarium aquã ex violis coloratam, &
ex ea Eretriam in-
fundentes, &
eam terentes, efficiunt ſilis Attici colorem. Eadem ratione
vacinium temperantes, &
lac miſcentes, purpuram faciunt elegantem.
Item qui non poſſunt chryſocolla propter caritatem vti, herba, quæ lu-
teum appellatur, cæruleum inficiunt, &
vtuntur viridiſsimo colore. Hæc
autem infectiua appellantur.
Item propter inopiam coloris indici, cre-
tam Selinuſiam, aut annulariam, vitrumq́;
, quod Græci ***αλομ appellant
inficientes, imitationem faciunt indici coloris.
Quibus rationibus & re-
bus ad diſpoſitionem firmitatis, quibusq́;
decoras oporteat fieri picturas,
Item quas habeant omnes colores in ſe poteſtates, vt mihi ſuccurrere po-
tuit, in hoc libro perſcripſi.
Itaque omnes ædificationum perfectiones,
quam habere debeant opportunitatem, ratiocinationibus ſeptem volu-
minibus ſunt finitæ.
In ſequenti autem de aqua, ſi quibus locis non fue-
rit, quemadmodum inueniatur, &
qua ratione ducatur, quibus rebus, ſi
erit ſalubris &
idonea, probetur, explicabo.
IN CAPVT XIIII. ANNOTAT.
Fiunt etiam purpurei colores. ] Plini{us} lib. XXXV. cap. VI. lau-
dari ait Puteolanum purpuriſſum poti{us}, quàm Tyrium, aut Getulicum, vel

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index