Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
21 XV
22 XVI
23 XVII
24 XVIII
25 XIX
26 XX
27 1
28 2
29 3
30 4
31 5
32 6
33 7
34 8
35 9
36 10
37 11
38 12
39 13
40 14
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
< >
page |< < (3) of 376 > >|
293
Architectura eſt ſcientia pluribus diſciplinis, et variis eruditionibus or-
nata
, cujus judieio probantur omnia quae ab ceteris artibus perſiciuntur
opera
.
Ea naſcitur ex ſabrica, et ratiocinatione. Fabrica eſt continuata
ac
trita uſus meditatio, quae manibus perſicitur e materia, cujuscunque
generis
opus eſt, ad propoſitum deſormationis.
Ratiocinatio autem eſt,
quae
res ſabricatas ſolertia ac ratione proportionis, demonſtrare atque ex-
plicare
poteſt.
Itaque architecti qui ſine literis contenderant ut ma- nibus eſſent exercitati, non potuerunt eſſicere, ut haberent pro laboribus
auctoritatem
.
Qui autem ratiocinationibus et literis ſolis conſiſi ſuerant,
umbram
, non rem perſecuti videntur.
At qui utrumque perdidicerunt,
(uti omnibus armis ornati) citius cum auctoritate quod ſuit propoſitum,
ſunt
aſſecuti.
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in ar-
chitectura
haec duo inſunt, quod ſigniſicatur, et quod ſigniſicat.
Signiſi-
catur
propoſita res de qua dicitur.
Hanc autem ſigniſicat demonſtratio
rationibus
doctrinarum explicata.
Quare videtur utraque parte exercita-
tum
eſſe debere, qui ſe architectum proſiteatur.
Itaque eum et inge-
nioſum
eſſe oportet, et ad diſeiplinas docilem (neque enim ingenium ſine diſciplina aut diſciplina ſine ingenio perſectum artiſicem poteſt eſſi-
cere
):
et ut literatus ſit, peritus gra@hidos, eruditus geometria, et opti-
ces
non ignarus, inſtructus arithmetica, hiſtorias complures noverit, phi-
loſophos
diligenter audiverit, muſicam ſciverit, medicinae non ſit ignarus,
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index