Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of figures

< >
< >
page |< < (83) of 376 > >|
10983LIBER IV. CAPUT II. occupaviſſe loca videbuntur. Utraque enim et inter denticulos et inter
triglyphos
quae ſunt intervalla, metopae nominantur, ӧπας enim Graeci
tignorum
cubilia et aſſerum appellant, uti noſtri ea cava, columbaria;
ita quod inter duas opas eſt intertignium, id metopa eſt apud eos nomi-
natum
.
Ita uti ante in Doricis triglyphorum et mutulorum eſt inventa
ratio
;
item in Ionicis denticulorum conſtitutio propriam in operibus ha-
bet
rationem:
et quemadmodum mutuli cantheriorum projecturae ferunt
imaginem
, ſic in Ionicis denticuli ex projecturis aſſerum habent imita-
tionem
.
Itaque in graecis operibus, nemo ſub mutulo denticulos conſti-
tuit
.
Non enim poſſunt ſubtus cantherios aſſeres eſſe. Quod ergo ſu-
pra
cantherios et templa in veritate debet eſſe collocatum, id in imagi-
nibus
, ſi infra conſtitutum fuerit, mendoſam habebit operis rationem.

Etiamque
antiqui non probaverunt neque inſtituerunt, in faſtigiis denti-
culos
ſieri ſed puras coronas;
ideo quod nec cantherii nec aſſeres contra
faſtigiorum
frontes diſtribuuntur, nec poſſunt prominere, ſed ad ſtillici-
dia
proclinati collocantur.
Ita quod non poteſt in veritate ſieri, id non
putaverunt
, in imaginibus factum, poſſe certam rationem habere.
Om-
nia
enim certa proprietate et a veris naturae deductis moribus traduxe-
runt
in operum perfectiones, et ea probaverunt, quorum explicationes
in
diſputationibus rationem poſſunt habere veritatis.
Itaque ex eis ori-
ginibus
ſymmetrias et proportiones uniuscujusque generis conſtitutas re-
liquerunt
:
quorum ingreſſus perſecutus de Ionicis et Corinthiis inſtitu-
tionibus
ſupra dixi;
nunc vero Doricam rationem ſummamque ejus ſpe-
ciem
breviter exponam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index