Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (175) of 376 > >|
199175LIBER VII. CAPUT XIV. celerarum naturae rerum conſiderantibus admirationes; quod habet non
in omnibus locis quibus naſcitur unius generis colorem, ſed ſolis curſu
naturaliter temperatur.
Itaque quod legitur Ponto et Galatia , quod hae regiones ſunt proximae ad ſeptentrionem, eſt atrum: progredientibus
inter ſeptentrionem et occidentem invenitur lividum:
quod autem legitur
ad aequinoctialem orientem et occidentem, invenitur violaceo colore:
quod vero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur poteſtate;
et ideo hoc rubrum Rhodo etiam inſula creatur, ceterisque ejusmodi re-
gionibus, quae proximae ſunt ſolis curſui.
Ea conchylia cum ſunt lecta,
ferramentis circa ſcinduntur, e quibus plagis purpurea ſanies, uti lacrima
profluens excuſſa in mortariis, terendo comparatur:
et quod ex concha-
rum marinarum teſtis eximitur ideo oſtrum eſt vocitatum.
Id autem
propter ſalſuginem cito fit ſiticuloſum, niſi mel habeat circumfuſum.
CAPUT XIV.
De infectivis.
Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice, et hyſgino,
non minus et ex floribus alii colores.
Itaque tinctores cum volunt ſil
Atticum imitari, violam aridam conjicientes in vas cum aqua conferveſ-
cere faciunt ad ignem;
deinde cum eſt temperatum conjiciunt in linte-
um, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex vio-
lis coloratam, et ex ea eretriam infundentes et eam terentes, efficiunt ſilis Attici colorem.
Eadem ratione vaccinium temperantes, et lac miſ-
centes, purpuram faciunt elegantem.
Item qui non poſſunt chryſocolla
propter caritatem uti, herba quae lutea appellatur caeruleum 123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index