Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (163) of 376 > >|
187163LIBER VII. CAPUT IV. tes in aſpectu, certasque conſiderantibus imagines reddit. Sic tectoria,
quae
ex tenui ſunt ducta materia, non modo fiunt rimoſa, ſed etiam ce-
leriter
evaneſcunt.
Quae autem fundata arenationis et marmoris ſolidi-
tate
ſunt craſſitudine ſpiſſa, cum ſunt politionibus crebris ſubacta, non
modo
ſiunt nitentia, ſed etiam imagines expreſſas aſpicientibus ex eo
opere
remittunt.
Graecorum vero tectores non ſolum his rationibus
utendo
faciunt opera ſirma, ſed etiam mortario collocato, calce et arena
ibi
confuſa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pinſant materiam,
et
ita ad certamen ſubacta tunc utuntur.
Itaque veteribus parietibus
nonnulli
cruſtas excidentes pro abacis utuntur;
ipſaque tectoria abaco-
rum
, et ſpeculorum diviſionibus, circa ſe prominentes habent expreſſio-
nes
.
Sin autem in cratitiis tectoria erunt facienda, quibus neceſſe eſt in
arrectariis
et transverſariis rimas fieri (ideo quod luto cum liniuntur
neceſſario
turgeſcunt recipientes humorem;
cum autem areſcunt exte- nuati in tectoriis faciunt rimas) id ut non fiat, haec erit ratio. Cum
paries
totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muſca-
riis
perpetuae figantur:
deinde iterum luto inducto ſi priores transverſa-
riis
arundinibus fixae ſunt, ſecundae erectis figantur, et ita (uti ſupra
ſcriptum
eſt) arenatum, et marmor, et omne tectorium inducatur.
Ita
cannarum
duplex in parietibus ordinibus transverſis, fixa perpetuitas, nec ſegmina, nec rimam ullam fieri patietur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index