Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (228) of 376 > >|
252228M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA bonis ejicerentur: ipſique architecti, poenae timore coacti, diligentius mo-
dum
impenſarum ratiocinantes explicarent, uti patres ſamiliarum ad id,
quod
praeparaviſſent, ſeu paulo amplius adjicientes, aediſicia expedirent.
Nam qui quadringenta ad opus poſſunt parare, ſi adjiciant centum, haben-
do
ſpem perfectionis, delectationibus tenentur.
Qui autem adjectione di-
midia
, aut ampliore ſumptu onerantur, amiſſa ſpe, et impenſa abjecta,
fractis
rebus et animis, deſiſtere coguntur.
Nec ſolum id vitium in aedi-
ſiciis
, ſed etiam in muneribus, quae a magiſtratibus foro gladiatorum ſce-
nisque
ludorum dantur;
quibus nec mora, neque expectatio conceditur,
ſed
neceſſitas ſinito tempore perſicere cogit:
uti ſunt ſedes ſpectaculorum,
velorumque
inductiones, et ea omnia, quae ſcenicis moribus per machi-
nationem
ad ſpectationes populo comparantur.
In his vero opus eſt
prudentia
diligenti et ingenii doctiſſimi cogitatu, quod nihil eorum perſi-
citur
ſine machinatione, ſtudiorumque vario ac ſolerti vigore.
Igitur quo-
niam
haec ita ſunt tradita et conſtituta, non videtur eſſe alienum, uti
caute
ſummaque diligentia, antequam inſtituantur opera, eorum expedi-
antur
rationes.
Ergo quoniam neque lex neque morum inſtitutio id po-
teſt
cogere, et quotannis et praetores et aediles ludorum cauſa machina-
tiones
praeparare debent;
viſum mihi eſt, Imperator, non eſſe alienum,
quoniam
de aediſiciis in prioribus voluminibus expoſui, in hoc, qui ſini-
tionem
ſummam corporis habet conſtitutam, quae ſint principia machi-
narum
ordinata praeceptis explicare.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index