Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (172) of 376 > >|
196172M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA venuſto varioque colore. Itaque primo locavit inducendos alios colores.
At ſi quis ſubtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam ſuum colo-
rem retinere:
cum paries expolitus et aridus fuerit, tunc ceram Punicam
igni liquefactam, paulo oleo temperatam, ſeta inducat:
Deinde poſtea
carbonibus in ferreo vaſe compoſitis eam ceram apprime cum pariete ca-
lefaciundo ſudare cogat, fiatque ut peraequetur:
Deinde cum candela
linteisque puris ſubigat, uti ſigna marmorea nuda curantur.
Haec autem
χα{ῦ}σις Graece dicitur.
Ita obſtans cerae Punicae lorica non patitur nec lunae ſplendorem, nec ſolis radios lambendo eripere ex his politioni-
bus colorem.
Quae autem in Epheſiorum metallis fuerunt officinae, nunc
trajectae ſunt ideo Romam, quod id genus venae poſtea eſt inventum Hiſ-
paniae regionibus, ex quarum metallis glebae portantur, et per publica-
nos Romae curantur.
Eae autem officinae ſunt inter aedem Florae et
Quirini.
Vitiatur minium admixta calce. Itaque ſi quis velit experiri
id ſine vitio eſſe, ſic erit faciundum.
Ferrea lamna ſumatur, in ea mi-
nium imponatur, ad ignem collocetur donec lamna candeſcat:
cum e can-
dore color immutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igne, et ſi
refrigeratum reſtituatur in priſtinum colorem, ſine vitio ſe eſſe probabit.
Sin autem permanſerit nigro colore ſigniſicabit ſe eſſe vitiatum. Quae
ſuccurrere potuerunt mihi de Minio, dixi.
Chryſocolla apportatur a Macedonia, foditur autem ex his locis
qui ſunt proximi aerariis metallis.
Minium et Indicum, nominibus ipſis
indicatur, quibus in locis procreantur.
CAPUT X.
De coloribus qui arte fiunt; de atramento.
Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tractationum temperaturis
commutata recipiunt colorum proprietates.
Et primum exponam de atra-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index