Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
71
71 (45)
72
72 (46)
73
73 (47)
74
74 (48)
75
75 (49)
76
76 (50)
77
77 (51)
78
78 (52)
79
79 (53)
80
80 (54)
< >
page |< < (49) of 376 > >|
7549LIBER II. CAPUT VIII. turas. De ipſa autem teſta, ſi ſit optima ſeu vitioſa ad ſtructuram, ſta-
tim
nemo poteſt judicare, quod in tempeſtatibus et aeſtate in tecto cum
eſt
collocata, tunc ſi firma eſt, probatur.
Nam quae non fuerit ex cre-
ta
bona, aut parum erit cocta, ibi ſe oſtendet eſſe vitioſam gelicidiis et
pruina
tacta.
Ergo quae non in tectis poterit pati laborem, ea non pot-
eſt
in ſtructura oneri ferendo eſſe firma.
Quare maxime ex veteribus
tegulis
tecti ſtructi parietes firmitatem poterunt habere.
Cratitii vero
velim
quidem ne inventi eſſent.
Quantum enim celeritate et loci laxa-
mento
proſunt, tanto majori et communi ſunt calamitati, quod ad incendia
(uti faces) ſunt parati.
Itaque ſatius eſſe videtur, impenſa teſtaceorum in
ſumptu
, quam compendio cratitiorum eſſe in periculo.
Etiam qui ſunt
in
tectoriis operibus rimas in iis faciunt arrectariorum et tranſverſario-
rum
diſpoſitione.
Cum enim liniuntur, recipientes humorem turgeſcunt,
deinde
ſicceſcendo contrahuntur, et ita extenuati diſrumpunt tectorio-
rum
ſoliditatem.
Sed quoniam nonnullos celeritas, aut inopia, aut im-
pendentis
loci diſſeptio cogit, ſic erit faciendum.
Solum ſubſtruatur alte, ut ſint intacti ab rudere et pavimento. Obruti enim in his cum
ſunt
, vetuſtate marcidi fiunt;
deinde ſubſidentes proclinantur et diſrum-
punt
ſpeciem tectoriorum.
De parietibus et apparatione generatim ma-
teriae
eorum, quibus ſint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui, ex-
poſui
.
De contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur
rationibus
, ut ad vetuſtatem non ſint inſirmae, uti natura rerum monſtrat,
explicabo
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index