Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
101
101 (75)
102
102 (76)
103
103 (77)
104
104 (78)
105
105 (79)
106
106 (80)
107
107 (81)
108
108 (82)
109
109 (83)
110
110 (84)
< >
page |< < (77) of 376 > >|
10377LIBER IV. CAPUT I. que inſtitutis et omnibus dicam, eorumque diſcrimina et explicabo.
CAPUT I.
De tribus generibus columnarum earumque inventione, et de capituli
Corinthii ſymmetria.
Columnae Corinthiae praeter capitula omnes ſymmetrias habent, uti Io-
nicae;
ſed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelſiores et gra-
ciliores, quod Ionici capituli altitudo tertia pars eſt craſſitudinis colum-
nae, Corinthii tota craſſitudo ſcapi.
Igitur, quod duae partes e craſſitu-
dine columnarum capitulis Corinthiorum adjiciuntur, efficiunt excelſitate
ſpeciem earum graciliorem.
Cetera membra, quae ſupra columnas im-
ponuntur, aut e Doricis ſymmetriis, aut Ionicis moribus, in Corinthiis
columnis collocantur;
quod ipſum Corinthium genus propriam corona-
rum reliquorumque ornamentorum non habuerit inſtitutionem, ſed aut
e triglyphorum rationibus mutili in coronis et in epiſtyliis guttae Dorico
more diſponuntur, aut ex Ionicis inſtitutis zophori ſcalpturis ornati cum
denticulis et coronis diſtribuuntur.
Ita e generibus duobus capitulo in-
terpoſito, tertium genus in operibus eſt procreatum.
E columnarum e-
nim ſormationibus trium generum factae ſunt nominationes, Dorica, Io-
nica, Corinthia, e quibus prima et antiquitus Dorica eſt nata.
Namque
Achaja Peloponneſoque tota Dorus, Hellenis et Opticos nymphae ſili- us, regnavit;
isque Argis, vetuſta civitate, Junonis templo 123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index