Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
71
71 (45)
72
72 (46)
73
73 (47)
74
74 (48)
75
75 (49)
76
76 (50)
77
77 (51)
78
78 (52)
79
79 (53)
80
80 (54)
< >
page |< < (49) of 376 > >|
7549LIBER II. CAPUT VIII. turas. De ipſa autem teſta, ſi ſit optima ſeu vitioſa ad ſtructuram, ſta-
tim nemo poteſt judicare, quod in tempeſtatibus et aeſtate in tecto cum
eſt collocata, tunc ſi firma eſt, probatur.
Nam quae non fuerit ex cre-
ta bona, aut parum erit cocta, ibi ſe oſtendet eſſe vitioſam gelicidiis et
pruina tacta.
Ergo quae non in tectis poterit pati laborem, ea non pot-
eſt in ſtructura oneri ferendo eſſe firma.
Quare maxime ex veteribus
tegulis tecti ſtructi parietes firmitatem poterunt habere.
Cratitii vero
velim quidem ne inventi eſſent.
Quantum enim celeritate et loci laxa-
mento proſunt, tanto majori et communi ſunt calamitati, quod ad incendia
(uti faces) ſunt parati.
Itaque ſatius eſſe videtur, impenſa teſtaceorum in
ſumptu, quam compendio cratitiorum eſſe in periculo.
Etiam qui ſunt
in tectoriis operibus rimas in iis faciunt arrectariorum et tranſverſario-
rum diſpoſitione.
Cum enim liniuntur, recipientes humorem turgeſcunt,
deinde ſicceſcendo contrahuntur, et ita extenuati diſrumpunt tectorio-
rum ſoliditatem.
Sed quoniam nonnullos celeritas, aut inopia, aut im-
pendentis loci diſſeptio cogit, ſic erit faciendum.
Solum ſubſtruatur alte, ut ſint intacti ab rudere et pavimento. Obruti enim in his cum
ſunt, vetuſtate marcidi fiunt;
deinde ſubſidentes proclinantur et diſrum-
punt ſpeciem tectoriorum.
De parietibus et apparatione generatim ma-
teriae eorum, quibus ſint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui, ex-
poſui.
De contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur
rationibus, ut ad vetuſtatem non ſint inſirmae, uti natura rerum monſtrat,
explicabo.
CAPUT IX.
De Materia.
Materies caedenda eſt a primo autumno ad id tempus, quod erit ante-
quam flare incipiat Favonius.
Vere enim omnes arbores ſiunt praegnan-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index