Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
81
81 (55)
82
82 (56)
83
83 (57)
84
84 (58)
85
85 (59)
86
86 (60)
87
87 (61)
88
88 (62)
89
89 (63)
90
90 (64)
< >
page |< < (56) of 376 > >|
8256M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURAſpectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates, ſiccitatibus exuctae ſolidantur; quia ſol non modo ex terra lambendo,
ſed etiam ex arboribus educit humores.
Itaque quae ſunt in apricis re-
gionibus ſpiſſis venarum crebritatibus ſolidatae, non habentes ex humo-
re raritatem, cum in materiam perdolantur, reddunt magnas utilitates
ad vetuſtatem.
Ideo inſernates, quae ex apricis locis apportantur, meli-
ores ſunt, quam quae ab opacis de ſupernatibus advehuntur.
Quantum
animo conſiderare potui, de copiis, quae ſunt neceſſariae in aedificiorum
comparationibus, et quibus temperaturis e rerum natura principiorum
habere videantur mixtionem, quaeque inſunt in ſingulis generibus vir-
tutes et vitia, uti non ſint ignota aediſicantibus, expoſui.
Itaque qui po-
tuerint eorum praeceptorum ſequi praeſcriptiones, erunt prudentiores,
ſingulorumque generum uſum eligere poterunt in operibus.
Ergo quoniam
de apparationibus eſt explicatum, in ceteris voluminibus de ipſis aedifi-
ciis exponetur, et primum de deorum immortalium aedibus ſacris, et de
earum ſymmetriis et proportionibus (uti ordo poſtulat) in ſequenti
perſcribam.
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index